Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 192  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] Et multa alia fieri poterunt nocumenta iniuriosa secundum quod in parte
[002] dicetur infra, sed hoc quod hic29 dictum est sufficiat ad præsens exempli
[003] causa.

Quod ea quæ iniuriose ad nocumentum levata sunt statim demoliri possunt et recenter.


[005] f.233] EA vero quæ sic levata sunt ad nocumentum iniuriosum, vel
[006] prostrata vel demolita, statim et recenter flagrante1 maleficio sicut de
[007] aliis disseisinis demoliri poterunt et prosterni, vel relevari et reparari,
[008] si querens ad hoc sufficiat. Si autem non, recurrendum est ad eum qui
[009] iura tuetur, qui per tale breve remedium habebit.

Breve de huiusmodi.


[011] REX vicecomiti salutem. Questus est nobis talis2 quod talis iniuste et
[012] sine iudicio levavit quendam murum, quoddam fossatum, quandam
[013] hayam, quoddam palitium,3 quandam domum, quandam portam, quendam
[014] pontem, quoddam stagnum, quandam exclusam, quendam gurgitem,
[015] quoddam molendinum, quandam faldam in tali villa ad nocumentum
[016] liberi tenementi sui in eadem villa4 post ultimum reditum nostrum de
[017] Britannia in Angliam. Et ideo tibi præcipimus quod loquelam illam audias
[018] et postea eum inde iuste deduci facias. Ne amplius etcetera. Teste etcetera.
[019] Eodem modo vice versa fieri poterit breve de prædictis quare quis huiusmodi
[020] prostravit5 iniuste ad nocumentum liberi tenementi etcetera.6
[021] Item quare stagnum exaltavit. Item7 eodem modo quare quis viam
[022] obstruxit vel coartavit ad nocumentum. Item quare divertit cursum
[023] aquæ et huiusmodi. Et8 sciendum9 quod si aliquis fecerit in uno comitatu
[024] aliquid quod noceat in alio comitatu, semper impetrabitur breve ad vicecomitem
[025] illius comitatus in quo comitatu nocumentum illud factum
[026] fuerit. Et sic pertinet quandoque huiusmodi emendatio ad vicecomitem
[027] per prædictum breve. Et eodem modo de via obstructa per breve quod
[028] iustitiet propter communem utilitatem, ne transeuntes ire diu impediantur,
[029] quia hoc esset10 commune damnum, <Item si quid11 aliquis12 fecerit quo
[030] minus ad fontem, lacum, puteum, piscinam13 iri possit vel hauriri vel
[031] de fontana aqua non tantam aquam ducere vel haurire, tales cadere
[032] possunt in assisam, sed discretæ sunt servitutes ductus aquæ et haustus.
[033] Item si quis prohibeatur aqua uti. Item haurire sive pecus ad aquam
[034] appellere14 cadit similiter in assisam, sed hoc non est de cisterna quia



Notes

29. Om., V, MB; hoc, id, idem, MSS. var.

1. fragrante, MA, MG; fraglante, MB.

2. Om., OA, MB.

3. palatium, MSS. var.

4. villa vel in alia, LA, MC, CM, OC, MG.

5. prostraverit, OA, CE.

6. sui, LA; sui etc., MB, MC.

7. Om., MA, MB.

8. Om., MA, MB; item et, OC.

9. Om., LA, MC.

10. Om., CE, Y.

11. quis, V, MG, CM.

12. aliquid, V, CM.

13. piscariam, LA, OC.

14. appellare, LA, MC, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College