Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 191  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] eum ire, tamen non permittit12 eum ire ad usum debitum in servitute
[002] constitutum, ut si debeat quis habere viam ad caretta et carrum,
[003] f.232b] non permittit eum habere nisi iter et actum et ingressum strictum,
[004] per assisam tollatur iniuriosum nocumentum, et per13 breve quare
[005] obstruxit vel coartavit, aliquo modorum supra dictorum. Et si fossatum
[006] non fecerit neque murum per quod obstruat per opus manifestum,14
[007] sufficit tamen si faciat quod tantundem valet, scilicet si ire non permittat.
[008] Et15 hæc locum habent cum facta fuerint extra loca deputata servitutibus.
[009] Si autem infra, tunc locum habebit assisa novæ disseisinæ de pastura ut
[010] supra. Item a constitutione hominum imponitur servitus quod quis habeat
[011] aquæ ductum per fundum alienum, et sic est constitutio hominis. Est
[012] etiam16 constitutio iuris ne quis faciat in17 suo18 iniuriose, scilicet19 ne
[013] stagnum faciat vel exaltet vel prosternat per quod noceri possit vicino,
[014] ut si per refullum20 aquæ submergat tenementum vicini. Eodem modo quod
[015] nec domum nec pontem, stagnum nec gurgitem, exclusam nec molendinum
[016] per quod vicino iniuste noceatur, et sic ne faciat nocumentum iniuriosum
[017] in construendo in proprio vel alieno, nec eodem modo in prosternendo,
[018] demoliendo21 vel destruendo omnino iniuriose quod iuste factum est ab
[019] initio et levatum: ut si murum prostraverit quis vel fossatum, piscariam
[020] vel stagnum,22 exclusam,23 pontem et huiusmodi. Item eodem modo
[021] nocumentum facere potest quis iniuriosum et potius disseisinam, si quis
[022] in reficiendo vel24 demoliendo vel admensurando cum hoc ei liceat iuste,
[023] si modum debitum excedat. Et sicut potest quis facere nocumentum
[024] iniuriosum in faciendo, ita poterit in25 non faciendo, in proprio vel in
[025] alieno: ut si teneatur ex constitutione obstruere et claudere, purgare et
[026] reficere, et non fecerit cum ad hoc teneatur. Item sicut nocere potest in
[027] non faciendo, ita nocere poterit in non permittendo: ut si quis non permittat
[028] alium qui tenetur obstruere, claudere, purgare vel26 reficere, cum
[029] ad hoc teneatur ex constitutione vel longa consuetudine. Item notandum
[030] quod poterit esse nocumentum iniuriosum propter communem27 et
[031] publicam utilitatem quod quidem non esset propter utilitatem privatam,
[032] ut si quis firmaverit piscariam vel stagnum habens prædia ex utraque
[033] parte aquæ, cum fundus suus liber sit ex omni parte quod nihil debeat
[034] fundo vicino, subtus nec supra,28 per hoc licet damnum faciat vicinis,
[035] non tamen facit iniuriam: sed tamen propter publicam utilitatem quæ
[036] privatæ præfertur sustinenda sunt hæc ad tollendum publicum damnum.



Notes

12. permittat, V, MB.

13. per hoc, LA, MC, MA.

14. manufactum, V, LA, MC, MG, CM.

15. et per, MA, MB.

16. autem, MA, MB.

19. Om., MA, MB.

17-18. Om., MA, MB.

20. refluxum, V; refustum, Y; refulsum, CM; cursum, MG.

21. de molendino, LA, MC, MB, OC.

23. exclus. vel, MA, MB.

22-23. stagnum exclusum, V, MG.

24. ut, OC, MG.

25. Om., MA, MB.

26. et, MA, MB.

27. communam, OA, CE, MB, MC, MG.

28. supra (.)supra, OA, MB, MC, CM, Y, Co.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College