Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 190  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] supra, per quam prohibetur ne quis faciat in suo per quod nocere possit
[002] vicino, ut si stagnum exaltaverit in suo vel de novo fecerit per quod
[003] noceat vicino, id est si per hoc fundus vicini submergatur, hoc erit ad
[004] nocumentum liberi tenementi vicini iniuriosum nisi hoc a vicino permissum1
[005] sit quod liceat. Et sicut poterit quis habere servitutem in fundo
[006] vicini si constituatur, item poterit etiam per longum usum sine constitutione
[007] ex scientia et patientia dominorum, quia longa2 patientia trahitur
[008] ad consensum, sicut in communibus pasturis et huiusmodi. Item id
[009] quod ab initio non fuit nocumentum iniuriosum, ex post facto et constitutione3
[010] fieri poterit iniuriosum, ut si cui ab initio facere licuit in suo, ex
[011] constitutione servitutis convenerit ne liceat facere, vel e converso si cui
[012] ab initio facere non liceat, post4 modum facere liceat ex constitutione.5

De nocumentis iniuriosis et pertinentiis pertinentiarum.


[014] OMNIA iura prænotata et omnes servitutes sunt de pertinentiis tenementorum
[015] et pertinent a tenementis ad tenementa, et habent huiusmodi pertinentiæ
[016] suas pertinentias, sicut ad ius pascendi et ad pasturam pertinet
[017] via et liber ingressus et egressus. Et eodem modo ad ius fodiendi, falcandi
[018] et secandi, hauriendi, potandi, piscandi, venandi et huiusmodi, liber
[019] accessus et recessus, scilicet via, iter et actus ratione diversorum usuum
[020] ut supra. Item ad ius aquæ ducendæ pertinet purgatio. Item ad iter,
[021] secundum quod est de pertinentiis pertinentiarum vel de pertinentiis
[022] per se, ut si via per se concedatur sine alia servitute, pertinet refectio
[023] sicut ad aquæ ductum pertinet purgatio. Et sicut possunt huiusmodi
[024] iura et servitutes auferri per disseisinam ne quis utatur, ita possunt fieri
[025] nocumenta iniuriosa in pertinentiis pertinentiarum, quod quis commode
[026] uti non possit prædictis servitutibus vel quod omnino uti non possit, ut
[027] si quis viam omnino obstruat vel chaciam per quam ingredi solet pasturam,
[028] fossato, muro vel haya vel palitio,6 tale nocumentum non multum
[029] differt a disseisina, et ideo tolli debet per assisam cum sit iniuriosum,
[030] ad custum eius qui opus illud fecerit si hoc fuerit in suo. Si autem in
[031] alieno, competit ei assisa novæ disseisinæ de7 libero tenemento cuius
[032] fuerit fundus in quo opus illud factum fuerit, et secundum quod assisa
[033] novæ disseisinæ8 sub se continet nocumentum, quia omnis disseisina nocet,
[034] per9 hoc tolli poterit nocumentum et querenti restitui damnum, tam de
[035] disseisina tenementi quam de nocumento, quod quidem non esset si
[036] tantum de nocumento ageretur. Item si minus commode iri10 possit ad
[037] locum servitutis et ad pasturam, ut si viam coartaverit, vel ubi ire solebat
[038] per compendium compellat11 eum ire per circuitum. Item etsi permittat



Notes

1. Om., MA, MB.

2. Om., CE, Y.

3. per constitutionem, V, OC, MG.

4-5. Om., MA, MB.

6. palatio, palitia, palatia, MSS. var.

7-8. Om., OA, CE, MA, MB.

9. et per, LA, MC.

10. ire, V, MA.

11. Om., MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College