[001] ad irrigandum agrum suum, vel ad aliud commodum faciendum, quo [002] casu impediri non debet quo omnino ducere non possit vel quo minus [003] commode vel modo debito secundum consuetudinem servitutis: ut si [004] ducere debeat omni tempore, et non permittit eum ducere nisi10 aliquo [005] tempore. Item11 si certis temporibus, non12 permittit eum ducere aliquo [006] tempore.13 Item si non in debita quantitate. Item si non permittat alveum [007] purgare per quod aquæ ductus impeditur, et per hoc tenementa vicinorum [008] submerguntur. In omnibus istis casibus fit disseisina vicino, et consulitur14 [009] ei per breve quare15 talis divertit cursum aquæ ad nocumentum liberi [010] tenementi sui, per breve16 quod tale est. Nocumenta vero infinita sunt, [011] secundum quod inferius dicetur, quæ omnino servitutes tollunt vel saltem [012] dant impedimentum quo minus commode uti possit servitutibus. Et [013] sciendum quod nocumentorum aliud iniuriosum et damnosum, aliud [014] damnosum et non iniuriosum, unde cum fiat querela de nocumento quæri [015] oportet ad quod damnum aliquid fiat: et videndum utrum sit damnosum [016] et iniuriosum, et tunc tollendum. Si autem non iniuriosum licet damnosum, [017] tunc erit sustinendum. Sicut videri poterit si quis servitutem habeat [018] et ius pascendi in alieno, competit ei liber ingressus et egressus. Si autem [019] ille cuius fundus fuerit aliquid faciat in ingressu quo minus omnino ingredi [020] possit vel minus commode, ut si murum, fossatum vel hayam fecerit, [021] facit nocumentum iniuriosum. Et quod ita factum est, statim et recenter [022] flagrante facto, tolli poterit et demoliri etiam sine brevi: post tempus [023] vero non nisi cum brevi. Eodem modo fieri debet si cui concedatur ius [024] eundi per fundum alienum, si via quocumque modo obstruatur vel [025] coartetur quo minus iri possit omnino vel non commode. Item si aquæ [026] ductus concedatur ut prædictum est et divertatur ad nocumentum in [027] parte vel in toto. Item poterit quis habere communam cum alio et ius [028] fodiendi sicut ius pascendi, ut fodere possit in alieno argentum et aurum, [029] stagnum,17 cretam, lapides et18 arenam et huiusmodi. Et eodem modo [030] ius venandi et19 piscandi, potandi et hauriendi, et alia plura quæ infinita [031] sunt cum eorum pertinentiis, scilicet cum libero accessu et recessu secundum [032] quod ad communam pasturæ pertinet,20 liber ingressus et competens21 [033] et liber egressus. Et in omnibus22 prædictis et aliis multis iaceret assisa [034] f.232] novæ disseisinæ, eodem23 modo sicut de communa pasturæ. [035] Et etiam eodem modo quo iure si hoc esset in usu.
De nocumentis iniuriosis de servitutibus.
[037] ITEM si servitus fundo imponatur alicuius a iure, licet non ab homine ut