Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 18  Next    

Go to Volume:      Page:    




DE ASSISA NOVÆ DISSEISINÆ


Qualiter amissa possessio per vim iniuriosam per assisam novæ disseisinæ restituatur.


[003] DICTUM est supra qualiter possessio adquisita ex quacumque causa
[004] adquisitionis de voluntate possidentis ad alium transferatur. Nunc
[005] autem dicendum qualiter semel adquisita contra voluntatem possessoris
[006] per vim iniustam auferatur et amittatur. Et qualiter et qua actione cum
[007] amissa fuerit spoliato restituatur, quia nemo debet sine iudicio disseisiri
[008] f.161b] de libero tenemento suo, nec respondere sine præcepto domini
[009] regis nec sine brevi. Sed imprimis videndum erit16 qualiter fit disseisina
[010] et quibus modis, postea vero quale competat remedium incontinenti vel
[011] ex post facto. Prius enim cognosci debet de transgressione vel iniuria et
[012] facti qualitate, ut postmodum facilius sciri possit quale sequatur remedium
[013] et quæ pœna. <Et quæ pœna subsequatur. In hoc autem iudicio novæ
[014] disseisinæ quod ex maleficio oritur, persequitur quis ipsam rem et persequitur
[015] pœnam, et est personalis17 sicut vis bonorum raptorum, et ibi
[016] pœna triplex, una propter spoliationem contra pacem, ubi infligenda est
[017] pœna corporalis, alia propter iniustam detentionem, ubi infligenda est18
[018] pœna pecuniaria. Item persequitur quis damna sua quæ sustinuit medio
[019] tempore spoliationis. Est19 etiam pœna adiecta, quod disseisitor principalis,
[020] unus et non omnes, cum per assisam convicti fuerint, dant20 vicecomiti
[021] bovem21 ex consuetudine licet non de iure.> Fit autem disseisina
[022] non solum cum quis præsens, vel procurator vel familia qui nomine suo
[023] fuerint22 in seisina, violenter,23 iniuste et sine iudicio de tenemento suo
[024] qualicumque,24 eiecti fuerint, verum etiam fit disseisina cum quis ad
[025] nundinas vel peregre profectus fuerit, nemine in possessione relicto, alius
[026] possessionem ingrediatur et ipsum reversum non admittat, vel cum
[027] ingredi voluerit, per se vel assumptis viribus violenter repellat. Fit etiam25
[028] disseisina non solum si quis verum dominum præsentem, procuratorem
[029] vel familiam eiciat, vel reversum a nundinis vel peregrinatione non admittat
[030] vel repellat, verum etiam disseisinam facit si ipsum vel procuratorem
[031] vel familiam in possessione existentem uti omnino non permittat, vel



Notes

16. est, OB, MA, MB, CM.

17. personale, V, Y; personal., MSS. gen.

18. erit, MSS. var.

19. et, QA, OC, LA, MC; et est, Y.

20. dat, Y; dabit, OC.

21. kanc., LA, MC.

22. fuerat, OB, MB, CM.

23. violenter et, OB, MA, MB, CM.

24. qualecumque, OB, MA, MB.

25. autem, OA, CE, Co.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College