Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 188  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] habere debeat in fundo alieno ius secandi vel falcandi in foresta vel2
[002] bosco alicuius vel aliis vastitatibus ad rationabile estoverium suum,
[003] ædificandi scilicet, claudendi et ardendi, et alia quidem quæ nccessaria
[004] sunt secundum constitutionem servitutis in plus vel in minus: in qua
[005] constitutione oportet modum attendere ut estoverium sit rationabile
[006] secundum quantitatem bosci vel vasti in quo fuerit servitus constituta,
[007] secundum quod fuerint3 ampla vel parva. Item quantitas tenementi ad
[008] quod debetur illa servitus, et sic oportet omnia ponderare quod non
[009] excedant4 modum nec minuantur,5 sed quod omnia permaneant in mensura.
[010] Et si aliquis ipsorum modum excedere velit vel minuere, scilicet ille
[011] ad quem servitus pertinet, plus capiendo quam ratio permittat vel quam
[012] liceat et sic vastum faciat et destructionem, dominus ille cuius fundus
[013] fuerit procuret admensurationem vel agat de transgressione vel disseisina.
[014] Et eodem modo ille cui servitus debetur, si per dominum fundi minuatur
[015] vel omnino tollatur, agat ad hoc per breve quod ei liceat uti plene vel
[016] saltem commode, et per hoc breve vicecomiti directum quod vocatur
[017] iustities, quod tale est: Rex vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod
[018] iustities talem quod iuste etcetera permittat talem habere rationabile
[019] estoverium suum in bosco suo de tali villa quod habere debet et solet ut
[020] dicit, et sicut rationabiliter monstrare poterit quod habere debeat. Ne
[021] amplius inde clamorem audiamus pro defectu iustitiæ. Teste etcetera. Si
[022] autem estoverium petatur in6 turbaria vel7 bruera tunc sic: Rex vicecomiti
[023] salutem. Præcipimus tibi quod iustities talem quod iuste etcetera permittat
[024] talem habere rationabile estoverium suum in turbaria sua vel bruera
[025] vel aliis huiusmodi, quod in ea habere debet et solet ut dicit. Ne amplius
[026] etcetera. Et locum habere posset ut videtur assisa novæ disseisinæ de
[027] qualibet communa pertinente ad liberum tenementum, secundum quod
[028] communa large se habet, sicut habere potest locum in communa herbagii
[029] et pessonæ: non video rationem quare non. Et sic de omnibus aliis communis
[030] inferius nominandis. Si autem boscus vel vastitas communis sit
[031] inter participes vel coheredes, et aliquis eorum in estoverio capiendo
[032] modum excedat et vastum fecerit vel destructionem, non erit hic locus
[033] admensurationi nec novæ disseisinæ sed transgressioni, ut assisa vertatur
[034] in transgressionem vel quod partes sic compellantur ad divisionem per8
[035] f.231b] communi dividundo9 iudicium. Et eodem modo ut prædictum
[036] est fiat de iure fodiendi, falcandi et secandi, et de aliis quibuscumque
[037] servitutibus. Item potest quis habere servitutem, scilicet ius aquæ ducendæ
[038] ex fundo alieno et per fundum alienum usque ad fundum proprium



Notes

2. vel in, MA, MB.

3. fuerit, V, MA; sic, MSS. gen.

4. sic, LA, MC; excedat, MSS. gen.

5. minuatur, MA, MB, CM, MG, Y.

6. de, LA, MC, OC, MG, CM.

7. vel in, Y; vel de, LA, MC.

8. pro, MA, MB, CM, Y.

9. dividendo, OC, CM, MC; dividendi, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College