[001] vel ponitur in defensum tempore licito sed non omni, vel si singulis annis [002] possit includi et20 poni in defensum et excoli,22 vel alio quod possit includi, [003] nisi hoc faciat specialitas et modus constitutionis servitutis, vel23 longus [004] usus continuus et pacificus. Modus constitutionis servitutis,24 ut si dicat [005] quis, Do tibi tantam terram cum communa pasturæ ad tot averia etcetera [006] per totam terram meam ubique in terris colendis, pratis et clausis, et in [007] omnibus locis. Hoc non erit25 sic intellegendum quod omni tempore, nisi [008] tantum temporibus competentibus, scilicet post blada asportata et fæna [009] levata, vel quando tenementum iacet incultum et26 ad waractum: vel27 [010] si dicat expresse sic, ubique scilicet quando tenementum iacet incultum [011] etcetera, non propter hoc impediri debet dominus quin terram suam [012] excolat quolibet anno si velit, quia non imponit sibi ipsi servitutem per [013] hoc quin possit. Si autem ita dicat, cum pastura per totum et in omnibus [014] locis, et secundo anno vel tertio in terra colenda quando iacet ad waractum, [015] et adhuc idem erit ubi28 iacuerit ita ut dicitur, quia bene poterit esse [016] quod numquam iacebit, nec imponitur ei necessitas quod non colat, quia [017] per hoc non excludit se quin possit. Si autem sic dicat, omni tempore et in [018] omnibus locis, scilicet et29 quod secundo anno iaceat campus ad waractum [019] vel incultus et apertus, et quod tali tempore communam habeat, tali tempore [020] excoli non poterit nec includi, et maxime nisi30 hoc faciat longus usus vel [021] consuetudo a vicinis approbata et dominis, quæ pro lege observari debet [022] inter tales. Item vel nisi31 hoc faciat vicinitas et sine constitutione. [023] Poterit autem esse servitus personalis et realis. Item personalis et realis [024] certis horis et certis temporibus. Item personalis tantum, et sic debetur [025] personis et non tenementis, et quæ proprie dici posset32 herbagium. Item [026] localis et non certis personis, sicut alicuius universitatis, burgensium et33 [027] civium, et omnes conqueri possunt et quidam34 sub nomine universitatis. [028] Et in fine huiusmodi35 constitutionis notandum quod in extraneis personis [029] præfertur usus constitutioni, si large usi fuerint, quia ab usu coartari non [030] debent. In propriis vero tenentibus36 præfertur constitutio usui. <Item [031] dici poterit admensuratio tam de tenemento quam de pecoribus, ut si [032] quis uti et pascere intra37 rationabilia defensa illius domini cuius fuerit [033] tenementum, vel assisa novæ disseisinæ de libero tenemento, quia aliter [034] vel alibi.>
De admensuratione pasturæ.
[036] f.229] CUM quis ius habeat pascendi in alieno fundo, aliquando plura