Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 181  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] Si autem fuerint libere tenentes proprii, tunc refert qualiter fuerint
[002] feoffati, quia non omnes nec in omnibus per constitutionem restringuntur.
[003] Et ideo videndum4 erit5 utrum feoffati fuerint large, scilicet per totum et
[004] ubique et in omnibus locis et ad omnimoda averia et sine numero, et ita
[005] tamen quod huiusmodi communa ad ipsos pertineat ratione feoffamenti et
[006] non propter usum, tales non ligat constitutio memorata quia feoffamentum
[007] non tollat, licet tollat abusum, et maxime propter consensum eorum
[008] voluntarium qui servitutem et communam concesserunt. Si autem communa
[009] fuerit stricta cum6 numero averiorum certo et determinato, licet
[010] usus se largius et latius habuerit quam necesse esset, tales ligat constitutio
[011] quod coartentur ad certum locum et7 infra certum locum, dum tamen locus
[012] ille sufficiens sit et competens cum libero ingressu et egressu et competenti,
[013] quod non sit gravis neque difficilis. Competens autem debet
[014] esse locus ita quod non longius distet, sed propinquius assignetur. Item
[015] eodem modo si ita feoffatus fuerit quis sine expressione numeri vel generis,
[016] sed ita cum pastura quantum pertinet ad tantum tenementum in eadem
[017] villa, talem ligat constitutio sicut prius cum expressione, quia cum
[018] constet de quantitate8 tenementi, de facili perpendi poterit de numero
[019] averiorum et etiam de genere, secundum consuetudinem locorum. Item si
[020] qualitercumque usus fuerit vel feoffatus large vel stricte, si loco competenti
[021] usus fuerit, et sive coartari poterit9 sive non: non tamen coartari
[022] debet cum damno et gravamine ad locum longius distantem, cum distantia
[023] inducat incommoditatem.10 Et eodem modo coartari non debet nisi
[024] velit si accessus sit difficilior. Item tempus spectandum erit cum omnis
[025] nova constitutio futuris formam imponere debeat et non præteritis. Item
[026] tempus spectandum erit, scilicet quod tenementum tempore feoffamenti
[027] iacuit incultum et quod tenementum redactum fuit11 in culturam. Item
[028] quod tenementum pratum12 et quod inclusum et positum in defensum,
[029] cum nemo possit communam petere in aliquo tenemento quod excoli
[030] possit vel includi vel poni in defensum, <omni tempore vel saltem aliquo
[031] f.228b] et suo> ex aliqua generali constitutione. Ut si quis dicat,
[032] Do tibi tantam13 terram14 cum communa pasturæ tantum, vel cum communa
[033] pasturæ quæ pertinet ad tantum tenementum in eadem villa, vel cum certo
[034] numero averiorum vel sine numero, hoc intellegendum erit15 de communa
[035] pasturæ quæ communis esse16 debet et pertinere ad liberum tenementum.
[036] Hoc est non in tenemento quod possit17 excoli, vel18 aliter19 dum includitur



Notes

4-5. est, OB, MA, MB.

6. et cum, OB, MA, MB.

7. etiam, OB, MA, MB.

8. qualitate, LA, MC, MA.

9. possit, LA, MG, CM; possunt, OC.

10. commoditatem, LA, MC, CM.

11. est, OB, MA, MB.

12. sit pratum, V.

13-14. tantum terræ, OB, MA, MB, MG.

15. est, OB, MA, MB.

16. est, OA, CE, MA.

17. posset, LA, MC.

19. literaliter, OA, OB, MA, MB.

18-21. Om., MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College