Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 183  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] immittit1 averia2 quam liceat et aliquando plura quam expediat. Si
[002] autem plura quam liceat, ut si concedatur ei communa ad certum numerum
[003] averiorum3 vel ad certum genus vel quantum pertinet ad tantum
[004] tenementum in eadem villa, si plura immittat in4 numero vel in genere
[005] quam ei liceat contra voluntatem eius cuius fundus fuerit, si talis incontinenti
[006] resistere non possit, competunt ei duo remedia secundum quod
[007] elegerit, scilicet nova disseisina pro ea parte pro qua ille qui communam
[008] habet debitum numerum5 excedit vel genus, eo quod in hoc contrectat6
[009] tenementum domini contra voluntatem suam, ac7 sicut8 esse posset si
[010] omnino nullam communam haberet, et averia sua contra voluntatem
[011] domini per violentiam immittere vellet. Competit etiam ei aliud remedium,
[012] scilicet quod per aliud breve id quod debitum numerum vel genus excedit9
[013] redigatur ad licitum numerum et debitum10 et11 mensuram. Admensuratio
[014] enim nihil aliud est ex virtute vocabuli nisi ad mensuram, et subintellegitur
[015] redactio. Aliis autem qui12 communam tantum habent13 in
[016] fundo illo aliud remedium non competit nisi admensuratio. Item si quis
[017] plura habuerit quam expediat locum habet admensuratio, ut si cui concedatur
[018] talis communa ad omnimoda averia sua sine numero, et aliis
[019] similiter successive vel ad certum numerum vel sine numero, si quis tot
[020] immiserit quod pastura omnibus non sufficiat, competit remedium quod
[021] id quod excedit et nocet, redigatur ad mensuram per tale breve vicecomiti
[022] directum.

Breve quare quis superoneravit vicecomiti exequendum.


[024] REX vicecomiti salutem. Questus est nobis talis quod talis iniuste superoneravit14 communem pasturam suam in tali villa, ita quod in ea plura
[025] habet animalia et pecora quam habere debet et ad15 eum pertinet16
[026] habendum. Et ideo tibi præcipimus quod iuste et sine dilatione admensurari
[027] facias pasturam illam, ita quod prædictus talis non habeat in ea
[028] plura animalia et pecora quam habere debet et ad eum pertinet habendum
[029] secundum liberum tenementum quod habet in eadem villa, et quod
[030] prædictus talis habeat in pastura illa tot animalia et pecora quot habere
[031] debet et ad eum pertinet habendum. Ne amplius etcetera.

De officio vicecomitis in brevi de admensuratione.


[033] OFFICIUM vero vicecomitis est quod accepto brevi in propria persona sua
[034] accedat ad locum in quo petitur communa, et ibi conveniri faciat hundredum
[035] et omnes quos admensuratio illa tangit, et in præsentia utriusque



Notes

1. immittat, CE, OC.

2. animalia, LA, MC.

3. Om., OB, MA, MB.

4. Om., OB, MA, MB.

5. modum, OB, MA, MB.

6. contractat, CE, OC, OB, MB; tractat, MA.

7. hac, OA, CE; hoc, OC.

8. si, OB, MA, LA, MG, CM.

9. excedat, OB, MA, MB.

10-11. debitam, LA, MC.

12. Om., OB, MA, MB.

13. Om., OB, MA, MB.

14. superoneraverit, OA, OB, OC, CM.

15-16. pertinet ei, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College