Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 180  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] incluserit, hayas suas fregerit et fossata et muros prostraverit per vim
[002] cui resisti non possit, competit domino breve domini regis in hac forma.

Breve de constitutione de Mertona secundum quod tunc provisum fuit per Willelmum de Ralegha tunc iustitiarium.


[004] REX vicecomiti salutem. Ostensum est nobis ex parte A. quod cum in
[005] curia nostra coram nobis et consilio nostro sit provisum et concessum
[006] quod magnates Angliæ, et29 milites et alii qui liberos tenentes suos feoffaverint
[007] de parvis tenementis in maneriis suis, commodum suum facere
[008] possint de residuo maneriorum suorum sicut de vastis, boscis et pasturis,
[009] si ipsi feoffati sufficientem habeant pasturam quatenus ad tenementa sua
[010] pertinet cum libero ingressu et egressu, et ipse A. parcum suum per
[011] multum tempus iam inclusum habuerit,30 boscum vel huiusmodi, B. qui
[012] parvum tenementum habet in eadem villa vel alia et de feodo ipsius A.,
[013] occasione cuiusdam assisæ novæ disseisinæ inter eosdem A. et B. nuper
[014] captæ de communa pasturæ ipsius B. quam pertinere dixit ad liberum
[015] tenementum suum in eadem villa, non31 permittit32 ipsum A. parcum
[016] suum33 habere inclusum, immo hayas suas frangit et fossata, desicut
[017] communam pasturæ habere poterit sufficientem extra parcum vel boscum
[018] illum quatenus ad tenementum34 suum35 pertinet cum libero ingressu et
[019] egressu. Et ideo tibi præcipimus quod assumptis tecum liberis et legalibus
[020] hominibus de proximo visneto per quos rei veritas etcetera, in propria
[021] persona tua accedas apud talem villam et per eorum sacramentum
[022] etcetera, si prædictus B. sufficientem possit habere pasturam extra prædictum
[023] parcum vel boscum quatenus pertinet ad tenementum
[024] f.228] suum in eadem villa, cum libero ingressu et egressu vel non.
[025] Et si ita esse inveneris, tunc eidem A. pacem inde habere facias. Ne
[026] amplius etcetera. Teste etcetera. Ad quod imprimis videndum est qualiter
[027] constitutio illa sit intellegenda, ne male intellecta trahat utentes ad
[028] abusum. Videri oportet utrum ille quem restringit constitutio sit liber
[029] homo proprius vel alienus. Si autem sit alienus, non imponit ei legem
[030] constitutio, tum1 quia habet servitutem illam forte2 ex consensu et
[031] conventione ubique quæ dissolvi non potest nisi per contrariam voluntatem
[032] et dissensum, tum3 quia non est feoffatus per dominum soli, quod
[033] coartari possit ad certum numerum et determinatum secundum quantitatem
[034] sui tenementi. Et unde in hoc casu si dominus soli et proprietatis
[035] sibi velit aliquid appropriare et includere, hoc facere non poterit sine
[036] voluntate et licentia prædictorum: et si fecerit, per assisam recuperabunt.



Notes

29. Om., OB, MA, MB, CE.

30. habuit, OB, CE, CM.

31. si, OA, OB, MB; om., MA.

32. permittat, OB, MA, MB, CE.

33. Om., OB, MA, MB.

34-35. tenementa sua, OB, MA, MB.

1. tamen, MSS. var.

2. sicut, MG; forte sicut, V.

3. tamen, MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College