Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 179  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] assisa novæ disseisinæ domino tenementi si in contrarium per vim ageretur,
[002] sicut competeret assisa novæ disseisinæ de communa pasturæ ei cui
[003] debetur servitus, secundum modum et constitutionem servitutis. Est
[004] tamen quædam constitutio quæ dicitur constitutio de Mertona, per quam
[005] etiam invito eo cui servitus debetur coartatur communa.16 Et unde primo
[006] videndum est qualis sit illa constitutio, et est talis.

De constitutione de Mertona per Willelmum de Ralegha tunc iustitiarium.


[008] QUIA multi sunt magnates qui feoffaverunt milites et libere tenentes
[009] suos in maneriis suis de parvis tenementis, et qui impediti sunt per eosdem
[010] quod commodum suum facere non possunt de residuo maneriorum suorum,
[011] sicut de vastis, boscis et pasturis magnis, desicut ipsi feoffati sufficientem
[012] habere possunt pasturam, scilicet quantum ad tenementa sua17
[013] pertinet, ideo provisum est et concessum ab omnibus quod cum huiusmodi
[014] f.227b] feoffati a quibuscumque de cetero arramiaverint erga dominos
[015] suos assisam novæ disseisinæ de communa pasturæ, et18 de hoc quod
[016] aliquam partem prædictorum19 tenementorum suorum excoluerint, si
[017] coram iustitiariis cognoverint quod sufficientem habeant pasturam quantum
[018] ad tenementum suum pertinet, cum libero ingressu et egressu et
[019] chaciam de tenementis suis usque ad pasturam illam vel viam,20 inde21
[020] sint contenti, et illi de quibus tales questi fuerint,22 quieti sint de hoc quod
[021] commodum suum ita fecerint de terris, vastis et pasturis suis. Si autem
[022] dixerint quod sufficientem pasturam non habuerint quantum pertinet ad
[023] tenementa sua, cum sufficienti ingressu et egressu, tunc inde inquiratur
[024] veritas per assisam. Et si per assisam recognitum fuerit quod in aliquo
[025] impediverint ipsius domini ingressum vel egressum, vel quod non habeant
[026] sufficientem pasturam secundum quod prædictum est, tunc recuperant23
[027] querentes seisinam suam per visum recognitorum, ita quod per discretionem
[028] et24 sacramentum25 eorundem habeant conquerentes sufficientem
[029] pasturam cum sufficienti et competenti ingressu et egressu in forma
[030] prædicta, et disseisitores in misericordia et damna reddant, sicut prius
[031] reddi solent ante provisionem istam. Si autem recognitum fuerit per26
[032] assisam27 quod querentes habeant sufficientem pasturam cum libero
[033] ingressu et egressu secundum quod prædictum est, tunc licite faciant
[034] domini commodum suum de residuo. Et in quo casu si aliquis liber homo
[035] feoffatus fuerit per aliquem, et occasione alicuius assisæ captæ vel alia
[036] occasione vel sine,28 non permiserit dominum suum includere, vel si cum



Notes

16. commune, OA, CE, MA, MB, OB.

17. Om., OB, MA, MB.

18. Om., LA, MC, MG, CM.

19. Om., V, MG.

20. iam, LA; om., OC, MG, CM.

21. quam inde, OB, MB; quod inde, MA; quod etiam inde, CM.

22. fuerunt, OA, CE, OB, OC.

23. recuperent, OB, MA, MB.

24-25. sacramentumque, OB, MA, MB.

26-27. Om., OB, MA, MB.

28. si, V, LA, MC; sive, MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College