Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 178  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] videtur uti nomine ecclesiæ, et licet pecus non immiserit, et cum immittere
[002] voluerit impeditus fuerit, seisinam suam et statum1 prædecessoris sui per
[003] assisam novæ disseisinæ recuperabit. Si autem tempore vacationis ante
[004] institutionem medio tempore a possessione ceciderit, tunc fiat breve de
[005] recuperanda seisina nomine ecclesiæ suæ quam prædecessor suus habuit
[006] die quo obiit. Sed quid si ante mortem rectoris qui obiit fuerit ecclesia
[007] disseisita? Tunc erit rectori succurrendum per breve de ingressu ad similitudinem
[008] aliarum disseisinarum, licet rector heres dici non posset2 sed
[009] successor. In illis3 autem qui iure hereditario succedunt non sunt hæc
[010] observanda, quia est hereditas iacens donec fuerit ab herede adita. Sed
[011] tamen cum hereditatem adierit, fiet4 de eo ut supra, quia ius pascendi
[012] inest hereditati ut supra.>

Item qualiter dissolvitur mutuus consensus per contrariam voluntatem et dissensum.


[014] NOTANDUM inter cetera quod eodem modo quo constituitur servitus in
[015] alieno de mutua voluntate contrahentium per communem consensum,
[016] eodem modo ex contraria voluntate mutua5 dissolvi poterit ex toto per
[017] communem dissensum. Communem6 dissensum7 dico, quia non sufficit
[018] si tantum una pars dissentiat nisi dissentiant ambæ. Item dissolvi poterit
[019] ex toto per communem dissensum et converti ad alium usum per alium
[020] consensum, sive hoc sit inter participes et heredes, vel8 inter9 vicinos
[021] dominos tenementi vel extraneos qui non nisi communam clamare possint10
[022] in tenemento. Ut si ita convenerit11 quod tenementum quod prius fuit
[023] communa inter partes dividatur pro certis portionibus, et ita quod id
[024] quod fuit commune iam sit omnium pro virilibus portionibus separale,
[025] secundum magis12 et minus. Et in quo casu cum semel consenserint
[026] iterum non poterunt13 dissentire. Item potest constitutio servitutis
[027] aliquando minui et restringi, ut si prius constituatur quod per totum et
[028] ubique, restringi poterit quoad certum locum. Item mutari, ut si id14
[029] quod in uno loco certo mutetur ad15 alium locum certum. Item quod prius
[030] sine numero coartari poterit ad certum numerum. Item quod ad omnimoda
[031] averia coartari poterit ad certum genus. Item quod omni tempore coartari
[032] poterit quod certo tempore, dum tamen hoc fiat de voluntate contrahentium.
[033] Et eodem modo poterunt omnia prædicta augeri et ampliari.
[034] Sed non contra voluntatem contrahentium, quia per hoc competeret



Notes

1. status, OA, CE; statim, MG.

2. possit, V, OC, MG.

3. aliis, OA, CE.

4. fiat, V, CE.

5. Om., OB, MA, MB.

6-7. Om., OB, MG; dissensum, MB.

8-9. sive inter alios, OB, MA, MB.

10. possunt, MG, CM, OB, MA, MB.

11. evenerit, OB, MA; eiecerit, MB.

12. sic, OB, MA, MB, OA, OC, MG; maius, LA, MC, CE, CM, Co.

13. poterint, OA; possunt, OB, MA; possent, MB.

14. illud, MA, CM.

15. in, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College