[001] nomine alieno, si postmodum incipiat possidere in feodo et fiat dominus [002] ubi prius fuit firmarius, quæritur an breve impetratum ei prodesse debeat. [003] Videtur quod non, quia tempore impetrationis non habuit ius impetrandi, [004] sed alius: et ideo tempus datæ spectandum erit.21 Ad hoc facit de22 ultimo [005] itinere Martini de Pateshilla in comitatu Suffolciæ, assisa novæ disseisinæ [006] de communa pasturæ, si Iohannes de Stantone. Item notandum quod sub [007] nomine herbagii non continetur glans, et ideo tempore glandis et pessonæ [008] excluduntur porci et capræ, nisi ad hoc specialiter agatur quod talem [009] habeat23 communam. Glandis enim nomine continentur glans, castanea, [010] fagina et nuces, et alia quæque quæ depasci24 poterunt præter herbam. [011] Item respondere poterit quod nullam habuit pacificam25 quia numquam [012] ibi ingressum habuit, quin esset devadiatus et quin faceret emendas pro [013] transgressione. <Cum iura traditionem non patiantur, sed cum ipsa re [014] cui insunt scilicet cum corpore transferantur, ille ad quem transferuntur [015] statim cum corpus habuerit26 cui insunt iura illa quasi possidet, licet non [016] statim utatur, semper videtur uti donec amittat per non usum licet statim [017] uti non possit, quia non evenit tempus quo uti possit: sicut videri poterit [018] in advocationibus et iure advocationis, quia antequam vacaverit uti [019] non27 poterit cum effectu antequam vacet ut præsentare posset. Item si [020] libertatem habuerit iudicandi latronem et habendi furcas, non poterit [021] uti tali libertate antequam casus evenerit. Item nec in assisis et mensuris28 [022] iuratis antequam transgressio inde facta fuerit. Et idem in iure pascendi [023] sicut in communa pasturæ antequam pecus habeat quod possit immittere, [024] sed tamen est semper in possessione et videtur uti donec amiserit per non [025] usum. Et poterit sic quis uti tam nomine proprio quam nomine29 alieno. [026] Ut si custos utatur nomine heredis qui fuerit in custodia sua, vel quis [027] alius sicut rector ratione dignitatis vel ecclesiæ suæ: et semper talis utitur [028] et possidet cuius nomine utitur vel30 possidetur. Et cum ecclesia fungatur [029] vice minoris, adquirit31 per rectorem et retinet per eundem sicut minor [030] per tutorem. Et quamvis moriatur rector, non tamen cadit ecclesia a [031] seisina sua de aliquo de quo rector seisitus moritur nomine ecclesiæ [032] suæ, non magis quam minor si custos suus moriatur et pervenerit in [033] alterius custodiam: et per hoc non mutatur status minoris. Et eodem modo [034] fieri debet de rectore ecclesiæ ut videtur, et32 quod eandem seisinam habere [035] debeat successor quam habuit suus prædecessor, quia ecclesia semper [036] remanet in sua possessione quamvis rector moriatur. Et cum successor [037] f.227] fuerit institutus, statim nomine ecclesiæ est quasi in possessione et