Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 176  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] pacifice possidere. Et hoc quidem dici poterit sive tenementum et solum
[002] sit querentis proprium vel cum aliis commune, ita quod nullus sciat suum
[003] separale. <Item competit exceptio contra petentem quod communam6
[004] petere non potest quia alias petiit tenementum cum pertinentiis, et tenementum
[005] amisit cum pertinentiis, et communa tunc fuit de pertinentiis,
[006] et ideo amisit utrumque. Item poterit idem dici si tenementum petatur
[007] quod ille qui nunc petit tenementum in dominico alias inde petiit communam,
[008] et illam amisit per iudicium, et ex quo petiit communam et
[009] nemini servit fundus proprius, per hoc concessit tacite quod nullum ius
[010] habuit in tenemento in dominico, et talis exceptio oritur ex præsumptione.>
[011] Item dicere potest7 contra assisam et contra breve quod die quo
[012] breve fuit impetratum fuit querens in pacifica possessione et postea, et ita
[013] quod8 quando9 impetravit nulla subfuit causa impetrandi, et sic impetratio
[014] nulla. Item dicere poterit si disseisitus fuit quando impetravit, iam
[015] non habet querelam nec10 causam querendi, quia post impetrationem
[016] etiam sine iudicio et iudice seisinam suam sibi usurpavit, et quia sic
[017] iniuste et sine iudicio, dicere potest quod ipse iam impetravit breve super
[018] eum de nova disseisina de libero tenemento. Item dicere potest contra
[019] assisam quod querens amisit querelam per usurpationem sine iudicio per
[020] iudicium subsequens de libero tenemento, quia sibi usurpavit quod exposcere
[021] debuit per iudicium. Et sciendum quod si quis primo impetraverit11
[022] et post impetrationem <si seisinam gratis oblatam receperit, secus erit
[023] si usurpaverit ut supra, et in hoc casu posset12 querens teneri disseisito ex
[024] conventione,13 ut id quod voluerit habere pro se habeat contra se, ut si
[025] usurpator agat per assisam ad retinendum quod usurpavit,14 spoliatus
[026] recuperet per reconventionem spoliati, quia sine iudicio licet iuste> sibi
[027] seisinam usurpaverit, nihilominus si petat per assisam id quod tenet,
[028] f.226b] capienda erit assisa, et ille qui sic15 usurpavit in misericordia
[029] pro usurpatione: sed tamen restitutionem non faciet per iudicium. Ut
[030] de termino Sancti Michælis anno regis Henrici tertio decimo incipiente16
[031] quarto decimo,17 assisa novæ disseisinæ de communa pasturæ de abbate
[032] Rameseye.18 Et hoc nisi ille qui ita sine iudicio disseisitus est, licet iuste,
[033] sibi velit perquirere per aliud breve de nova disseisina versus usurpantem
[034] vel agere de conventione.19 Item si quis assisam portaverit de nova
[035] disseisina dum fuerit firmarius, et non competat20 ei assisa cum teneat



Notes

6. communam pasturæ, LA, MC.

7. poterit, OB, MA, MB.

8-9. quando, OB, MA, MG; quod, MB.

10. et, CE, Y.

11. impetravit, OA, CE, OB.

12. possit, CE, Y.

13. reconventione, OC, MG, LA, CM.

14. usurpaverit, MC, Y.

15. Om., OB, MA, MB.

16-17. Om., OC, MG, MA.

18. Rammeseye, Ramesheye, Ramesey, Ramesley, Rameshay, MSS. var.

19. reconventione, OC, MG, CM; om. vel a. d. . . . conventione, LA.

20. competit, MA, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College