[001] seisinam, numquam aliquam habuit nisi contentiosam et per vadii [002] captionem cum38 emendatione40 damni.39 Quo casu querens si possit [003] doceat contrarium per assisam. Item dicere potest41 quod si aliquam [004] habuit,42 illam habuit per vim vel clam vel precario: quo casu querens [005] doceat contrarium si possit per assisam. Item dicere potest tenens43 [006] quod tenementum ad quod communa dicitur pertinere suum est et non [007] querentis, quo casu nisi querens doceat contrarium cadit assisa. Ut de [008] termino Paschæ anno regis44 Henrici tertio decimo comitatu Notinghamiæ [009] de Radulfo filio Petri, ubi dictum fuit Radulfo quod sibi perquireret per [010] aliud breve. Item poterit tenens respondere contra assisam quod querens [011] nullam communam clamare poterit in tali loco quia tenementum illud [012] est suum separale, et quod illud45 includere potest et excolere pro voluntate [013] sua et inclusum habere omni tempore.
Contra exceptionem replicatio.
[015] AD quod querens si possit doceat contrarium vel diversum per assisam, [016] scilicet quod nullo tempore includi poterit, vel quod non nisi certis [017] horis et temporibus. Item respondere potest tenens et dicere quod ille [018] qui queritur nullum omnino habet liberum tenementum vel quasi, ad [019] quod aliqua communa possit pertinere, nec etiam mansiunculam. Item [020] f.226] dicere poterit quod nulla communa pertinet ad tale tenementum [021] quia illud fuit aliquando foresta, boscus, et locus vastæ solitudinis et [022] communa, et1 iam inde efficitur assartum2 vel redactum est in culturam, [023] et non debet communa pertinere ad communam et ubi omnes de patria [024] solent3 communicare. Ad hoc facit de4 itinere Willelmi de Ralegha in [025] comitatu Warrewickiæ, assisa novæ disseisinæ de communa pasturæ, [026] si Augustinus etcetera. Idem vero poterit dici de mariscis et aliis vastitatibus [027] in culturam redactis, quia ubi eadem ratio ibi debet esse idem [028] ius. Item dicere potest tenens contra assisam quod principalis disseisitor [029] mortuus fuit ante impetrationem brevis, vel ante captionem assisæ. [030] Ut de termino Sanctæ Trinitatis anno regis5 Henrici tertio decimo de [031] itinere Middelsexiæ, si Stephanus Cantuariensis archiepiscopus et alii [032] plures. Sed quid dicetur si assisa capta sit in vita pricipalis disseisitoris [033] qui ante iudicium redditum moriatur? Videtur quod iudicium propter [034] hoc remanere non debeat. Item dici poterit contra assisam quod assisa [035] non iacet, si querens petat communam propter errorem, ubi sibi perquirere [036] deberet per assisam novæ disseisinæ, petendo tenementum, scilicet ubi [037] quis non permittit eum pascere in proprio fundo suo, et sic quiete et