Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 174  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quod utinon possit. Quo casu tunc primo ad superiorem erit recurrendum17
[002] ut supra. Si autem seisitus non obiit, tunc refert utrum longe ante mortem
[003] suam disseisitus fuerit ita quod sibi perquisivisse potuit per assisam,
[004] quod quidem non fecit per negligentiam. Quo casu heredi non succurritur
[005] per assisam, quia audiri non potest heres propter18 negligentiam antecessoris
[006] nisi super proprietate, quia vigilantibus etcetera. Et sic19 incurrit
[007] quis damnum sine culpa sua per alterius defectum. Si autem non20 longe
[008] ante mortem et21 ita quod sibi perquirere non potuit, vel in languore in
[009] f.225b] quo obiit, et semper existens in voluntate retinendi vel sibi
[010] perquirendi si posset, semper fingitur esse in possessione et mori22 seisitus
[011] eo quod semper23 sibi24 civilem retinuit possessionem: et unde eadem
[012] transmittit ad heredem, et ex ea uti potest heres nisi prohibeatur. Et
[013] si prohibitus fuerit quod ingredi non possit omnino, habebit25 assisam
[014] vel26 mortis antecessoris vel27 aliud breve loco assisæ mortis antecessoris28
[015] vel novæ disseisinæ, secundum quod elegerit.29 Sed sive longe ante mortem
[016] sive non longe fuit30 antecessor disseisitus, et sibi perquisivit31 in vita
[017] per breve et ita quod visus terræ32 iuratores etcetera, per talem impetrationem
[018] amisisse videbatur utramque possessionem, civilem videlicet
[019] et naturalem, et sic nullam seisinam transmittere potuit ad heredem.
[020] Actionem tamen transmittit per hoc quod sibi perquisivit quasi de nova
[021] disseisina per breve de ingressu, sed non quoad pœnam disseisinæ sed
[022] quoad restitutionem, secundum quod nova disseisina duplex est ut33 supra.
[023] Aboletur enim iniuria per mortem eius qui fecit iniuriam et similiter
[024] per mortem eius cui fit, et sic aboletur pœna quia extinguitur iniuria
[025] cum persona, ut34 infra de ingressibus post disseisinam per mortem principalium
[026] plenius. Item continetur de communa pasturæ suæ quæ pertinet
[027] ad liberum tenementum suum, et ex hoc datur exceptio tenenti. De communa
[028] vero qualis esse debeat, satis elici poterit ex præcedentibus. Item
[029] quæ pertinet etcetera.

De exceptionibus contra assisam.


[031] DICERE enim poterit tenens et excipere quod tenementum in quo communa
[032] petitur et tenementum ad quod communa dicitur pertinere sunt
[033] de diversis baroniis et diversis feodis, et feodum in quo communa petitur
[034] liberum est et alteri feodo nullam debet servitutem, nec umquam habuit
[035] talis ibi communam, nec ius pascendi ex aliqua constitutione vel35 aliquo
[036] usu, nec pro servitio nec pro vicinitate: et si umquam36 usum habuit vel37



Notes

17. Om., OA, OB, MA, MB.

18. per, OA, CE, OB, MA, MB.

19. si, OA, CE, OB, MA, MB.

20. Om., OB, MA, MB.

21. non fuerit et, OB, MA. MB.

22. moritur, OB, MA, MB, MG.

23-24. Om., OB, MA, MB.

25. Om., OA, CE, Y, OB, MA, MB, Co.

26. Om., V, CE.

27-28. Om., OB, MA, MB, CM.

29. elegerit habebit, Y (cf. n. 25).

30. fuerit, OB, MA, MB, LA.

31. perquisiverit, LA, MG.

32. terræ factus fuerit, MG, V (t. f. f. per); sic, MSS. gen.

33. Om., LA, MC.

34. et, OA, CE.

35. vel ex, OB, MA, MB.

36. numquam, MG.

36-37. numquam habuit ibi, OB, MB, MA (om. ibi).

36-37. numquam habuit ibi, OB, MB, MA (om. ibi).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College