Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 173  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] excipi possit contra iustitiarios nec1 personam querentis nec contra breve,
[002] tunc primo dicatur et excipiatur contra assisam secundum articulos
[003] brevis et secundum formam. Continetur enim in brevi sic, scilicet si talis
[004] iniuste et sine iudicio etcetera. Et de hoc ut supra. Item disseisivit, ad
[005] quod si2 excipiatur quod numquam fuit in seisina, et ideo quod disseisiri
[006] non potuit. <Poterit quis esse in seisina licet non statim utatur, et
[007] nomine alieno sicut nomine proprio. Alieno sicut clericus nomine ecclesiæ
[008] suæ, qui cum fuerit institutus et invenerit ecclesiam in seisina, quæ
[009] numquam fuit disseisita, statim est in seisina licet non statim utatur.
[010] Et si tunc fuerit disseisitus primo3 recuperabit4 per assisam.> Videndum
[011] erit5 ex qua causa dicat communam pasturæ pertinere ad liberum tenementum
[012] suum, ut si ex causa donationis, et sic convenerit inter donatorem
[013] et donatarium, et quod donator habeat animum donandi et donatarius
[014] animum possidendi, et donatarius sic per se vel per6 procuratorem inducatur
[015] in seisinam quod tenementum videat in quo communa conceditur,
[016] hoc sufficit pro traditione, et statim est in seisina per affectum et per
[017] aspectum vel quasi, licet non statim pecora immittat. Et semper videtur
[018] uti animo et voluntate civiliter, et præsentia et aspectu naturaliter,
[019] donec amiserit per non usum. Si autem petat quis communam ut pertinentem
[020] ad liberum tenementum suum ex causa successionis, tunc primo
[021] videndum erit utrum antecessor suus obiit inde seisitus vel non, ut si ante
[022] mortem suam fuit inde disseisitus,7 et tunc refert quando. Si autem inde
[023] seisitus obiit, tunc statim incipit heres suus habere eandem seisinam quam
[024] antecessor suus habuit cum seisitus fuerit8 de hereditate, quæ est quasi
[025] principale et corporale, et sic de accessorio sicut de iure pascendi et communa,
[026] quod9 est incorporale et quod ex solo animo adquiritur et voluntate
[027] possidendi: et licet statim vere non utatur per immissionem pecorum,
[028] utitur tamen vel quasi ut supra. Et si postea prohibeatur immittere,
[029] competit ei assisa novæ disseisinæ. Ad alium tamen10 transferri non
[030] potest communa11 per se ante verum usum nisi hoc12 forte sit cum corpore,
[031] scilicet cum tenemento ad quod pertinuerit, sed non cum tenemento in
[032] quo communa fuerit, sed13 cum servitute illa.14 Et si forte post mortem
[033] antecessoris statim uti voluerit et forte prohibitus fuerit vel impeditus,
[034] <sed15 recenter ante mortem adhuc16 retinet seisinam civiliter> licet
[035] pacificam seisinam non habuerit sed cum difficultate, nihilominus tamen
[036] per usum talem retinet sibi seisinam donec omnino prohibitus fuerit



Notes

1. nec contra, CE, Y, MC.

2. Om., V, CM.

4. recuperat, OC, MG; rec., MSS. var.

3-4. potest recuperare, V.

5. est, OB, MA, MB.

6. Om., V, OA.

7. seisitus, CE, Y, MC.

8. sit, OB, MA, MB; om., OA, CE, Y, Co.

9. quæ, OC; om., OB, MB; om. et communa . . . possidendi et, MA.

10. autem, OB, MA, MB.

11. communa pasturæ, CE, Y, Co, MC, CM.

12. Om., OB, MA, MB.

13-14. Om., LA, CM.

15. si, V, MG, OB; vel si, OC; et, CE.

16. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College