Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 172  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] pertineat et ad quale tenementum. Et eodem modo de tempore et25
[002] genere et numero et modo, secundum quod supra dictum est. Et si aliquando
[003] fuerit ampla vel larga, si postmodum fuerit coartata et26 restricta.
[004] Coartari vero27 poterit et restringi secundum quod ex præmissis perpendi
[005] poterit, ut si constituatur per totum fundum et ubique, coartari potest
[006] ad certum locum. Eodem modo si omni tempore, coartari potest ad certum
[007] tempus, et ita de aliis. Fundata igitur tali modo intentione querentis,
[008] multipliciter excipi poterit contra querentem, vel quia ad alium pertinet
[009] querela et non ad ipsum, vel alio modo, ut supra dictum est28 in assisa
[010] novæ disseisinæ plenius. Item excipere poterit ille de quo queritur ex
[011] persona sua propria, ut supra in eodem et de eodem. Item excipi poterit
[012] quod non disseisivit quia numquam fuit in seisina, ut supra. Item de hoc
[013] quod dicit de communa sua,29 excipi poterit quod communam ibi habere
[014] non possit,30 ut infra dicetur cum excipiatur contra assisam. Item excipi
[015] poterit contra breve propter errorem, ut supra plenius. Item contra
[016] iudicem ut supra. Item contra personam querentis ut supra, sicut de
[017] quæstione31 status: excepto eo quod si uxor libera copulata villano assisam
[018] arramiaverit de communa pasturæ pertinente ad liberum tenementum
[019] suum, cum villanus sit extra potestatem domini sui in libero tenemento,
[020] recuperare debent32 seisinam non obstante exceptione villenagii a quocumque
[021] proposita, saltem donec villanus ad villanum convincatur et in
[022] servitutem redigatur.33 Nec etiam tunc licitum erit domino se ponere
[023] in tenementum mulieris cum hoc non sit proprium tenementum villani,
[024] quod si fecerit, recuperabunt villanus et uxor per assisam, non obstante
[025] exceptione villenagii, quia nulli competit exceptio huiusmodi, nec etiam
[026] ipsi domino. Et unde cum aliquando proposita esset exceptio villenagii
[027] contra villanum et uxorem liberam petentes per assisam communam
[028] pasturæ ut pertinentem ad liberum tenementum ipsorum,34 sic tamen
[029] in fine fuit iudicatum35 quod communa pasturæ libero tenemento adiungeretur
[030] tamquam accessorium principali, et sic factum est per officium
[031] iudicis quod fieri debuit iure actionis. Cum igitur proposita sit huiusmodi
[032] exceptio contra36 personas querentium,37 videri debet an competat tenenti
[033] vel non ut supra. Si autem competat, oportet quod tenens illam probet.
[034] Et eodem modo sicut oporteret querentem suam probare intentionem si
[035] nulla ab initio proposita esset exceptio, et secundum quod dictum est,
[036] f.225] probare debet tenens exceptionem nisi querens replicando docere
[037] possit illam esse vacuam vel omnino nullam. Cum autem nihil sit quod



Notes

25. Om., LA, MC; de MB.

26. vel, V, MG.

27. Om., OB, MA, MB.

28. est supra, OA, LA, MC.

29. pasturæ suæ, V, CM.

30. posset, LA, MC; potuit, OB, MA, MB.

31. questione, V.

32. debet, V.

33. reducatur, CE, Y, OC, MG, LA; redicatur, OA, MC.

34. eorum, OB, MA, MB.

35. adiudicatum, V; indicatum, MSS. var.

36-37. nec etiam ipsi domino et unde cum aliquando, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College