Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 171  Next    

Go to Volume:      Page:    




De officio vicecomitis.


[002] FACTA autem sic impetratione statim et sine mora erit vicecomes requirendus.
[003] Officium autem vicecomitis est plegios accipere ut supra de nova
[004] disseisina. Item in præsentia partium debet duodecim eligere si præsentes
[005] esse velint, qui statim communam pasturæ et locum in quo petitur communam
[006] videant, et9 etiam tenementum videant10 ad quod communa
[007] pertinere dicatur.11 Tenementum videlicet in quo communa petitur, qualitatem
[008] et quantitatem et per quas metas. Et diligenter debent12 inquirere
[009] iuratores13 de modo disseisinæ, scilicet utrum omnino expellatur vel impediatur
[010] quo minus commode uti possit. Item quo tempore debeatur et
[011] de genere et de numero averiorum, ut inde possint certificare iustitiarios14
[012] cum fuerint requisiti. Item tenementum videre debent ad quod communa
[013] pasturæ15 dicitur pertinere, quia nemo potest communam pasturæ clamare
[014] ut pertinentem ad liberum tenementum suum nisi ille qui liberum tenementum
[015] habet. Liberum autem dicitur ad differentiam villenagii et villanorum
[016] qui tenent villenagium: quia16 non habent actionem neque assisam,
[017] sed dominus cuius liberum tenementum villenagium fuerit. Item
[018] quod sit suum et non alienum, hoc est si teneat nomine alieno ut firmarius
[019] et17 ad terminum, vel sicut creditor in vadium. Ideo autem videre debent
[020] locum in quo pastura18 petitur, quia illud ius pascendi videri non potest,
[021] et incongrue quæritur quot acras communæ petat cum quæri debeat in
[022] quot acras.

Forma brevis de communa pasturæ.


[024] REX vicecomiti salutem. Questus est nobis A. quod B. iniuste et sine
[025] iudicio disseisivit eum de communa pasturæ suæ in tali villa, quæ19
[026] pertinet ad liberum tenementum suum in eadem villa, vel in alia villa
[027] tali.20 Et ideo tibi præcipimus quod si talis fecerit te securum etcetera,
[028] f.224b] ut supra. Et interim facias duodecim liberos etcetera videre21
[029] tenementum illud et pasturam illam, et summone talem etcetera ut
[030] supra.22 Proposita igitur intentione sua secundum formam brevis, oportet
[031] eam fundare sic <et primo confirmet personam suam> et23 postea24
[032] docere oportet eum rationem quare pertineat ad tenementum suum, ut
[033] si dicat quod communa pertinet ad liberum tenementum suum, quia
[034] feoffatus fuit de tali tenemento cum communa pasturæ ad tot averia,
[035] sicut perpendi poterit supra de causis, quare communia pertineat ad
[036] tenementum. Item oportet eum docere de qualitate pasturæ, utrum larga
[037] sit vel stricta, ut certa res deducatur in iudicum. Item de quo tenemento



Notes

9. Om., OB, MB, CM.

10. Om., OB, MA, MB, CM, MG.

11. dicitur, V, MA.

12. debet, OB, MA; om., MB.

13. iurata, OB, MB; iurat., MA.

14. sic, OA, CE, Co, Y, LA; iusticiariis, V; iustit., MSS. gen.

15. Om., OB, MA, MB, MG.

16. qui, OB, MA, MB.

17. Om., OB, MA, MB, Y.

18. communa, OB, MA, MB.

19-20. Om., MSS. var.

21-22. Om., OB, MA, MB.

23-24. Om., OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College