Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 170  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] Et quamdiu fecerit iniuriam suam ex mea voluntate patientia
[002] non currit contra me, quod si contra, aliud22 esset.23

De impetratione brevis de communa pasturæ cum quis fuerit disseisitus.


[004] SI quis igitur iniuste disseisitus fuerit per24 vim de communa pasturæ
[005] suæ, sive impediatur25 quo minus commode et modo debito uti possit,
[006] et26 secundum quod se habet ad ea quæ edi possunt, vel secundum quod
[007] large se habet27 ad alia quæ sunt ad utilitatem, si statim se non reposuerit
[008] in seisinam cum possit per negligentiam, vel cum non possit propter
[009] violentiam et vim maiorem, statim recurrendum est ad illum qui iura
[010] tuetur ad impetrandum28 assisam quæ prodita est recuperandæ possessionis
[011] gratia. Sed videndum qualiter sit impetrandum. Plures enim possunt
[012] constitui servitutes in29 uno fundo pluribus et per totum sicut uni.
[013] Et plures possunt esse ibi servitutes licet fundus unus, tum30 ratione
[014] diversorum tenementorum ad quæ pertinent, tum31 ratione diversarum
[015] personarum quibus servitutes debentur: et quia plures personæ et diversa
[016] f.224] tenementa et sic diversa iura, ideo diversæ et plures disseisinæ
[017] et plura brevia. Et quia plures possunt habere ius pascendi in uno tenemento,
[018] non fiat unum breve ratione tenementi in quo servitus constituitur
[019] quod unum est, sed plura. Si autem tenementum ad quod communa
[020] pertinere dictitur commune sit inter plures sicut inter1 coheredes sine
[021] partitione, sive omnes disseisiti fuerint sive quidam illorum, unica erit
[022] disseisina et non plures propter unicum ius quamvis plurium personarum,
[023] et propter unicum tenementum ante divisionem. Item si tenementum in
[024] quo communa conceditur commune sit pluribus participibus heredibus
[025] vel vicinis et unus illorum2 disseisinam fecerit, non erit propter hoc super
[026] omnes impetrandum, sed super illum tantum qui fecit iniuriam, nisi
[027] omnes vel quidam illorum ante impetrationem hoc expresse advocaverint.
[028] Si autem hoc advocaverint3 post impetrationem ante captionem assisæ,
[029] etiam si in brevi non4 nominentur, bene se poterunt gratis ponere in
[030] assisam ac si nominarentur, ut ita terminetur negotium versus omnes,
[031] quod si facere noluerint,5 nihilominus procedet assisa versus eum qui
[032] disseisivit. Et si querens per assisam recuperaverit recuperabit versus
[033] omnes, quia si postea velint participes eum iterum disseisire et impetraverit
[034] super eos, etiam sine iurata recuperabit per primam assisam, quia6
[035] non est assisa capienda super assisam,7 de eadem re, ne secunda sit contraria
[036] primæ, quia sic possent8 esse iudicia in incerto.



Notes

22. illud, OA, CE, OB, MA, MB.

23. est, V; erit, OC, MG.

24. et per, OA, CE, MC.

25. impeditus, OB, MA, MB.

26. Om., OB, MA, MB, OC.

27. habeat, V, MG; habent, CE.

28. sic, MB; -dam, MC; impetrand., MSS. gen.

29. Om., OA, CE, Y.

30. cum, tamen, MSS. var.

31. cum, MSS. var.

1. Om., OB, MB, MA (om. sicut inter).

2. eorum, V, MG.

3. Om., OB, MA, MB.

4. Om., OB, MA, MB.

5. voluerint, CE, OC, MA.

6-7. Om., OA, CE, Y, OB, MA, MB.

8. possint, OA, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College