[001] f.223] eodem modo dissolvi potest ex mutua voluntate partium si velint [002] dissentire per renuntiationem ex communi voluntate et per remissionem et [003] quietam clamantiam. Et non sufficit si unus illorum remittere velit et [004] resilire nisi ambo in hoc consentiant, quia nihil tam conveniens est [005] etcetera. Et ita sicut adquiritur per communem consensum, ita amittitur [006] per communem dissensum. Item sicut1 adquiritur sine constitutione et [007] consensu per patientiam et usum, licet patientia trahatur2 ad consensum, [008] ita amitti potest per negligentiam et non usum, imperpetuum vel ad [009] tempus. Imperpetuum, ut si tempus excludat omnem actionem tam super [010] possessione quam super proprietate, vel sic imperpetuum, ut excludat [011] assisam super possessione et non super iure, quia assisa infra certum [012] tempus limitatur, et sic tempus tollit omnem actionem vel aliquam. Item [013] amitti potest ad tempus contra voluntatem, ut si quis ita negligens fuerit [014] quod seisinam suam sine brevi et sine iudicio resumere non possit. Diligens [015] enim debet esse quilibet in utendo, cum negligentia sicut violentia ei3 [016] possit esse damnosa, ut si hodie repulsus fuerit per vim, in crastino si [017] possit immittat averia sua et utatur, et sic de die in diem: et sic non [018] amittet4 seisinam propter diligentiam, licet illam habeat contentiosam. [019] Si autem omnino per vim repellatur cui resisti non possit, vel saltem [020] omnino non repellatur, sed quod commode uti non possit nec per modum [021] constitutionis servitutis, statim recurrendum est ad illum qui iura tuetur, [022] et habebit remedium per assisam quæ super hoc prodita est recuperandæ [023] possessionis gratia, per breve quod tale est. Commode dico, ut si fiat [024] aliquid in alieno ad nocumentum servitutis per quod omnino uti non [025] possit vel non commode, ut si quis murum vel hayam fecerit, statim [026] demoliuntur5 vel post tempus per assisam. Item si transferri debeat communa [027] ad alium, oportet quod transferatur ad certas personas et a certis [028] personis et a certis tenementis, usque ad certa tenementa quibus servitus [029] debetur, quia huiusmodi iura sine corporibus esse non poterunt, scilicet [030] sine corporibus quæ serviant et sine corporibus quibus servitur. Et quia [031] incorporalia traditionem non patiuntur nec possideri poterunt6 sed quasi, [032] ita nec transferri poterunt7 sed quasi. Et sufficit pro traditione8 aspectus [033] loci in quo huiusmodi iura constituuntur, et mutua voluntas contrahentium [034] et affectus possidendi, et ex sola voluntate et affectu est quis [035] quasi in possessione, et licet statim non fuerit usus, tamen semper utitur [036] vel quasi donec per non usum, scilicet per vim, per negligentiam vel9 per [037] longam patientiam amittat seisinam. Ut si ille qui huiusmodi servitutem