Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 167  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] nec clam nec precario ut supra. Et eisdem rationibus pertinere poterit
[002] communa ad liberum tenementum, in eo autem quod communa est
[003] nomen generale continens sub se plures species. Est enim communa in eo
[004] quod dicitur pastura de omni quod edi poterit vel pasci, large sumpto
[005] vocabulo vel stricte. Large, ut si quis habeat in alieno communam pasturæ,
[006] scilicet herbagii, pessonæ, sive glandis sive nucis, et quidquid sub nomine
[007] pessonæ continetur. Item foliorum et frondium. Stricte, si aliquod istorum
[008] unum vel duo. Item distingui poterit communa pasturæ per tempora, ut
[009] si omni tempore vel certis temporibus et16 certis horis.17 Item per loca,
[010] ut si ubique et per totum sine aliqua exceptione. Excipiuntur tamen
[011] quædam tacite et quandoque expresse, sicut rationabilia defensa, et exigi
[012] non poterunt ratione pasturæ nisi specialiter concedantur et non nisi post
[013] tempus. Qualia sunt blada, prata, bingeheyes18 sicut ad oves. Item ad
[014] vaccas et vitulos suis temporibus. Item ad oves multones et oves matrices
[015] et agnos suis temporibus. Item nec in curia alicuius nec in gardinis nec
[016] in viridariis nec parcis vel huiusmodi. Item nec19 in dominicis alicuius
[017] quæ claudi possunt et excoli, nisi20 per modum certum constitutionis, et
[018] certis temporibus vel certis locis et determinatis et infra certa loca. Item
[019] ad certa genera averiorum, vel si ad omnimoda averia et sine numero,
[020] vel cum coartatione et cum numero, vel ad certum genus averiorum. Et
[021] notandum quod non debet dici communa quod quis habuerit in alieno
[022] sive pro pretio sive ex causa emptionis, cum tenementum non habeat ad
[023] quod possit communa pertinere: sed potius herbagium dici debet quam
[024] communa, cum hoc possit esse quasi personale quid, sive certum dederit
[025] quis pro herbagio habendo vel incertum. Item communa dici poterit
[026] secundum quod stat in generali, secundum quod supra21 dictum22 est,
[027] habere ius fodiendi in alieno, aurum scilicet, et inde23 aurifodina dici
[028] potest24 locus iste.25 Item26 argentum, et inde argentifodina, et sic de
[029] ceteris metallis. Item ius fodiendi lapides, cretam, arenam et turbam
[030] et huiusmodi. Item communam et27 non28 herbagii, ut ius falcandi herbam
[031] vel brueram vel huiusmodi ad rationabile estoverium. Item29 eodem modo
[032] ad secandum in alieno bosco ad rationabile estoverium30 ædificandi,
[033] claudendi et ardendi.

Qualiter amittitur communa pasturæ cum semel fuerit adquisita.


[035] VIDEAMUS nunc qualiter quis amittere possit31 seisinam communæ pasturæ
[036] cum semel fuerit adquisita. Et sciendum quod amitti potest de
[037] voluntate: eodem modo quo adquisita est de mutua voluntate et consensu,



Notes

16. vel, MC, LA.

16-17. Om., OB, MA, MB.

16-17. Om., OB, MA, MB.

18. bygheyes, byghes, binheys, binheyes, byngehet, byngheys, bingheres, byngeoy, MSS. var.

19. Om., CE, Y.

20. qui, OA, CE, MA, MB; quæ, OB.

21-22. prædictum, LA, MC.

23. Om., OB, MB, CM.

24. poterit, OB, MA, MB.

25. Om., LA, OC, MG, CM.

26. Om., OA, CE, Y, OB, MA, MB.

27-28. Om., OA, Y.

29-30. Om., MSS. var.

31. poterit, LA, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College