Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 166  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] scilicet quod averia sua immittere non possit cum5 velit, vel si cum semel
[002] immiserit, uti non possit6 commode vel debito modo. Quo casu eis subveniendum
[003] est per assisam sive usus fuerit sive non, propter solam constitutionem
[004] cum sit quasi7 in possessione, quia iura quasi possidentur. Et
[005] sic adquiritur possessio servitutis ante usum, sed sine usu ad alium
[006] transferri non potest, nisi hoc contineatur8 in constitutione servitutis
[007] quod9 servitus sibi remaneat et heredibus suis vel cui illam dare voluerit
[008] vel assignare: vel nisi sit qui dicat quod hoc facere possit cum tenemento
[009] ad quod pertinet illa servitus, quod tamen non est credendum ut videtur,
[010] sicut videri poterit in donatione advocationis. Sic autem ut dictum est
[011] adquiritur possessio servitutis, sed numquam retinetur nisi per usum
[012] verum, scilicet cum averia sua immiserit, unum vel plura, licet non omnia
[013] vel omnimoda immittat quæ immittere posset per constitutionem. Eodem
[014] modo adquiri et retineri poterit seisina sine aliqua constitutione per patientiam
[015] et longum usum. Constitui vero potest10 servitus multipliciter,
[016] ut quis scilicet habeat ius pascendi in fundo alieno. Item ius fodiendi, ius
[017] eundi, ius hauriendi, ius piscandi, aquamve11 ducendi, ius venandi, et alia
[018] infinita possent esse iura, et secundum quod habent12 sub se plures species
[019] vel non habent, et secundum quod servitutes plures habent pertinentias
[020] et pertinentias pertinentiarum. Sed quoniam magis celebris est illa
[021] servitus per quam conceditur alicui ius pascendi, ideo primo13 dicendum
[022] est de ea quæ dicitur communa pasturæ.

De communa pasturæ.


[024] COMMUNA autem14 nomen generale est, et convenit suis partibus sicut
[025] genus se habet ad suas species. Communa enim ex virtute vocabuli componitur
[026] ex una et cum, et subintellegitur alio, id est communa in alieno
[027] f.222b] et una cum alio et non in fundo proprio, quia nemini servit
[028] suus fundus proprius, ut supra. Adquiritur enim communa multis ex
[029] causis, scilicet ex causa donationis, ut si quis dederit terram cum pertinentiis
[030] et cum communa pasturæ etcetera. Item ex causa emptionis et
[031] venditionis, ut si quis communam emerit in fundo alieno ut pertineat ad
[032] tenementum suum, licet sit de feodo alieno et diversa baronia et ex
[033] constitutione dominorum fundorum. Item adquiritur ex causa sicut per
[034] servitium certum. Item ex causa vicinitatis, ut si quis cum vicino et
[035] vicinus cum eo. Item ex longo usu sine constitutione cum pacifica possessione,
[036] continua et non interrupta, ex scientia et patientia dominorum, non
[037] dico ballivorum, quia15 pro traditione accipiuntur, ita quod nec per vim



Notes

5-6. Om., OB, MA, MB.

7. Om., OB, MA, MB.

8. contineat, OA, OB, MA, MB.

9. quia, OB, MA, MB.

10. poterit, OB, MA, MB.

11. aquæve, CE, OC.

12. habet, V, OC.

13. primo modo, OA, OB, MA, MB.

14. enim, OB, MA, MB.

15. Om., OA, CE, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College