Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 165  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quædam genera averiorum et determinata, omnibus aliis averiis penitus26
[002] exclusis. Item si constituatur ius pascendi ad certum numerum, non
[003] permittit uti nisi ad minorem numerum et sic non debito modo, et quilibet
[004] modus habet in se debitam commoditatem. Et illud idem videri poterit
[005] in cursu aquarum, ut si cui concedatur ius aquæ ducendæ, non permittat
[006] eum omnino ducere vel non commode quia non permittit purgare, vel si
[007] id quod continue ducere deberet non permittit ducere nisi certis horis.
[008] Item quod integre non permittit ducere nisi in parte, et ita erit disseisina
[009] manifesta, cum nullo modo vel non commode nec modo debito permittat27
[010] uti. Si autem debitum modum excedat quis incontinenti repelli poterit,
[011] post tempus vero non, nisi cum causæ cognitione.28 Et sic ut prædictum
[012] est poterit quis habere servitutem in fundo alieno et uti, nisi prohibeatur
[013] ex iusta causa. Iura siquidem quæ quis in fundo alieno habere poterit
[014] infinita sunt. <In omnibus istis casibus ubi competit assisa novæ disseisinæ
[015] de communa pasturæ ei cui concessa est libertas pascendi, si
[016] commode vel debito modo uti29 non possit30 ut prædictum est, ita e
[017] converso competit domino concedenti assisa novæ disseisinæ de libero
[018] tenemento si ille cui concessa est, præsumptuose vel aliter quam fuerit
[019] constituta, uti velit, ut si per vim uti vellet cum non esset constituta.>
[020] Item eodem modo et eisdem causis31 quibus res corporales adquiruntur,
[021] adquiruntur et iura, secundum quod infinitæ sunt, ut supra de rerum
[022] adquisitione. Et eodem modo quo adquiruntur secundum rerum incorporalium
[023] adquisitionem et iuste, eodem modo amitti poterunt et iniuste.32
[024] Adquiruntur enim res corporales animo et corpore et per traditionem.
[025] Res autem incorporales sicut iura et servitutes, cum loca fuerint deter-
[026] f.222] minata, adquiruntur scilicet ex1 solo aspectu accipientis vel sui
[027] procuratoris, et possidendi voluntate et affectu, quia traditionem non
[028] patiuntur iura ut videri poterit. Si vicinus fundo suo talem imposuerit
[029] servitutem quod liceat vicino immittere averia sua ad pasturam, ita
[030] poterit fundus suus, licet liber esset ab initio, servire fundo vicino. Et
[031] sic ex tali constitutione et mutua utriusque voluntate tenet servitus, dum
[032] tamen interveniat accipientis voluntas et aspectus, cum huiusmodi iura
[033] traditionem non accipiant.2 Et quo casu statim est3 in seisina licet non
[034] statim immittat4 averia sua, et semper videtur uti donec seisinam suam
[035] amiserit per non usum, id est donec disseisitus fuerit in toto vel in parte,



Notes

26. Om., OB, MA, MB.

27. permittit, LA, MC.

28. cogitatione CE; convictione, OC.

29-30. Om., V, OC, MG.

31. casabus, LA; casibus, MC; ca. (= causa?) ibus, OB, MA, MB.

32. iuste, OB, MA, MB.

1. Om., OB, MA, MB.

2. accipiunt, OB, MB, CM; patiuntur, MA.

3. sint, OA, Co, Y; sunt, CE, OC, MG; om., OB, MA, MB.

4. immittant, OA, Co, CE; immittent, Y; immutant, OC; mittat, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College