Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 164  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] esse iustum et poterit esse iniuriosum. Iniuriosum ubi8 quis fecerit in suo
[002] aliquid iniuste contra legem vel constitutionem prohibitus a iure. Si autem
[003] a iure prohiberi non possit ne faciat, licet nocumentum faciat et damnosum,
[004] tamen non erit iniuriosum, licitum9 est enim unicuique10 facere
[005] in suo quod damnum iniuriosum non eveniet11 vicino, ut si quis in fundo
[006] proprio construat aliquod molendinum et sectam suam et aliorum vicino12
[007] subtrahat, facit vicino damnum et non iniuria, cum a lege vel constitutione
[008] prohibitus non sit ne molendinum habeat vel construat. Item a iure
[009] imponitur servitus prædio13 vicinorum, scilicet ne quis stagnum suum
[010] altius tollat per quod tenementum vicini submergatur. Item ne faciat
[011] fossam in suo per quam aquam vicini divertat, vel per14 quod ad15 alveum16
[012] pristinum reverti non possit in toto vel in parte. Item ne quid faciat in
[013] suo quo minus vicinus suus omnino uti possit servitute imposita vel con-
[014] f.221b] cessa, vel quo minus commode utatur loco, tempore, numero
[015] vel17 genere, qualitate vel quantitate. Et non refert utrum hoc omnino
[016] fecerit vel quod tantundem valeat. Ut si quis habuerit ius eundi per
[017] fundum alienum, non18 solum facit disseisinam si viam obstruat, sed si
[018] ire non permittat omnino commode vel ad usum debitum. Item si reficere
[019] viam non permittat, ad viam enim pertinet refectio. Item eodem modo
[020] si omnino aquam non19 divertat, sed fossatam faciat20 vel purgare non
[021] permittat, quia ad aquæ ductum pertinet purgatio sicut ad viam pertinet
[022] refectio. Item licet omnino non impediat, si fecerit21 tamen quo minus
[023] commode, facit disseisinam: ut si communam habeam22 in certo loco cum
[024] libero et competenti ingressu et egressu, faciat quis fossatum et hayam,
[025] murum vel palitium,23 per quod oporteat me ire per circuitum ubi prius
[026] ingressus sum per compendium, salvo tamen vicino iure suo, si recenter
[027] ad querelam eius qui iniuriam passus est quod suum fuerit exequatur:
[028] et propter communem utilitatem, ne quis diu suo iure uti impediatur,
[029] et ita si non commode. <Hoc quod dicitur hic trahi debet ad nocumentum
[030] iniustum et iniuriosum, de fossato vel haya iniuste levatis.>24 Item si cui
[031] concedatur ius pascendi certo tempore et non permittat eum uti aliquo
[032] tempore. Item si omni tempore non permittat eum uti nisi certis temporibus
[033] vel certis horis. Item cum uti25 debeat ubique, non permittatur
[034] uti nisi certis locis et coartatis. Item cum ius habeat pascendi ad omnia
[035] averia et omnimoda et cuiuscumque generis, non permittit eum uti nisi



Notes

8. ut si, OB, MA, MB, CM, OC (autem u. s.).

9-10. unicuique enim licitum, OB, MA, MB.

11. eveniat, OB, MA, MB, Y; evenit, CM.

12. vicinorum, LA, MC, OC.

13. prædiorum, OB, MA, MB, OC.

14. Om., OB, MA, MB.

15. Om., OC, CM.

16. alienum, MA, MB, OC, CM; alveum suum, V, MG.

17. Om., OB, MA, MB.

18. sed, OB, MB; om., vel quod . . . facit, MA.

19. Om., OB, MA, MB, CM.

20. facit, OB, MB; fac., MA.

21. facit, OB, MA, MB.

22. habeat, V, OC.

23. palatium, MSS. var.

24. levata, OA, CE.

25. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College