[001] quia nemini servire potest suus fundus proprius. Et nullus29 huiusmodi30 [002] servitutes constituere potest nisi ille qui fundum habet et tenementum, [003] quia prædiorum aliud liberum aliud servituti suppositum. Liberum dici [004] f.221] poterit quod in nullo tenetur vel astringitur1 prædiis vicinorum. [005] Si autem teneatur, dicitur servituti suppositum quod prius fuerat liberum, [006] et hoc sive teneatur prædio sive tenemento alieno de voluntate et constitutione [007] dominorum, propter servitium certum vel propter vicinitatem. [008] <Quia si fuerit incertum, ut si quis plus dederit aliquando minus, hic erit [009] potius emptio herbagii quam pastura, et hoc erit potius personale quam [010] prædiale. Item eodem modo si quis temporibus ad voluntatem suam. Item [011] herbagium dici poterit si cui concedatur qui non habet liberum tenementum [012] ad quod pertinere possit.> Et talis dici poterit constitutio qua domus [013] domui, rus ruri, fundus fundo, tenementum tenemento subiungatur,2 et [014] non tantum personæ per se vel tenemento per se, sed utrique simul tam [015] tenemento quam personæ. Et ita pertinent servitutes fundo alicuius ex [016] constitutione sive ex impositione de voluntate dominorum. Item pertinere [017] poterunt sine constitutione per longum usum, continuum et pacificum et [018] non interruptum per aliquod impedimentum contrarium, ex patientia inter [019] præsentes quæ trahitur ad consensum. Et unde licet servitus expresse [020] non imponatur vel constituatur de voluntate dominorum, tamen si quis [021] usus fuerit per aliquod tempus pacifice sine aliqua interruptione, nec vi [022] nec clam nec precario, quod idem est quod de gratia, ad minus sine [023] iudicio disseisiri non potest. <Quia si violentia adhibeatur, numquam [024] erit ius disseisitoris propter temporis diuturnitatem, nisi3 per negligentiam [025] ipsius qui vim patitur, ex longa et pacifica et continua possessione inter [026] præsentes, secus4 inter absentes, et talis seisina multipliciter poterit interrumpi. [027] Si autem fuerit seisina clandestina, scilicet5 in absentia dominorum [028] vel illis ignorantibus, et si scirent essent prohibituri, licet hoc fiat de [029] consensu vel dissimulatione ballivorum, valere non debet. Si autem precaria6 [030] fuerit et de gratia, quæ tempestive revocari possit et intempestive, [031] ex longo tempore non adquiritur ius, nec in casu proximo7 notato. Illud [032] autem quod de gratia est ad voluntatem concedentis revocari poterit [033] quocumque tempore, quod quidem non est in commodato.> Potest etiam [034] servitus ita constitui in proprio ne liceat domino fundi pascere in suo [035] proprio, et sic constituitur servitus in fundo alieno, aliquando ab homine [036] aliquando ex patientia et usu. Et eodem modo imponitur quandoque a [037] iure et nec ab homine nec ab usu, scilicet ne quis faciat in proprio per [038] quod damnum vel nocumentum eveniat vicino. Nocumentum enim poterit