[001] eum de tanto terræ etcetera, quam idem A. vel alius, C. scilicet, ei dimisit [002] ad terminum qui nondum præteriit, infra quem terminum etcetera ut [003] supra. Sed forma prima magis competens et compendiosa est propter captionem [004] in manum domini regis ad vitandum attachiamenta et dilationes. [005] Non poterit aliquis firmarium eicere de firma sua quam19 tenentem aliquem [006] de libero tenemento suo. Et unde si ille eiecerit qui tradidit seisinam restituet [007] cum damnis, quia talis restitutio non multum differt a disseisina. Si [008] autem alius quam qui tradidit eiecerit, si hoc fecerit cum voluntate et [009] auctoritate tradentis, uterque tenetur hoc iudicio, unus propter factum et [010] alius propter auctoritatem. Si autem sine voluntate, tunc tenetur deiector [011] utrisque20 tam domino proprietatis quam firmario, firmario per istud breve, [012] domino proprietatis per assisam novæ disseisinæ, ut unus rehabeat terminum [013] cum damnis et alius liberum tenementum suum sine damnis. Si [014] autem dominus proprietatis tenementum ad firmam traditum alicui dederit [015] in dominico tenendum, seisinam ei facere poterit salvo firmario termino [016] suo. Poterit enim eum inducere in seisinam vacuam quantum ad ipsum et [017] suos, et attornare ei firmarium et servitium suum, dum tamen feoffatus [018] non21 utatur nec expletia capiat maxime nec firmarium impediat uti nec [019] ipsum eiciat. Poterit enim quilibet eorum22 sine præiudicio alterius in seisina [020] esse eiusdem tenementi, unus ut de termino et alius de feodo vel [021] libero tenemento. <Quia23 recte dicimus totum fundum nostrum esse [022] etiam24 cum25 ususfructus alienus sit, quia non dominii pars est ususfructus, [023] sed servitus fit26 ut via et iter. Nec falso dicitur meum esse cuius non potest [024] ulla pars dici alterius esse.> Et datur ista actio heredibus et competit [025] contra heredes ut supra in assisa novæ disseisinæ.
De assisa si quis sine iudicio fuerit disseisitus de iis quæ sunt de pertinentiis liberi tenementi sicut de iuribus, ut si sint servitutes quæ pertinent ex alieno fundo ad fundum vicini, sicut pastus pecorum scilicet communa pasturæ.
[027] DICTUM est supra27 qualiter rerum corporalium dominia adquiruntur et de [028] adquirenda possessione, et quale remedium competit ei qui a tenemento [029] suo eiectus fuerit, et qualiter restituatur ei possessio, libertas et pax si [030] possessio perturbetur. Nunc autem dicendum qualiter quis restituatur si [031] fuerit eiectus iniuste de iis quæ pertinent ad liberum tenementum. Pertinent [032] enim ad liberum tenementum iura sicut et corpora, iura sive servitutes [033] diversis respectibus. Iura autem sive28 libertates dici poterunt [034] ratione tenementorum quibus debentur. Servitutes vero ratione tenementorum [035] a quibus debentur. Et semper consistunt in alieno et non in proprio,