Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 161  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] captionem illius iuratæ moriatur tenens vel querens. Et unde succurritur
[002] heredi eodem modo quo supra in assisa novæ disseisinæ, quia ubi eadem
[003] ratio idem ius esse debet, et cum ingressu et sine ut supra. Forma brevis
[004] talis est ut inferius de convictionibus.

Si firmarius infra terminum suum eiectus fuerit de firma sua.


[006] DICTUM est supra qualiter quis restituatur cum fuerit eiectus de libero
[007] tenemento suo. Nunc dicendum est6 si quis eiciatur7 de usufructu, vel usu
[008] et habitatione alicuius tenementi quod tenuerit ad terminum annorum
[009] ante terminum suum. Poterit enim quis in uno et eodem tenemento habere
[010] liberum tenementum, et alius usumfructum et usum et habitationem.
[011] Solent aliquando tales cum eiecti essent infra terminum suum perquirere
[012] sibi per breve de conventione. Sed quia tale breve locum habere non potuit
[013] inter aliquas personas, nisi tantum inter illum qui ad firmam tradidit et ad
[014] terminum et illum qui recepit,8 nec alios ligare potuit9 obligatio conventionis,
[015] et etiam quia10 inter tales personas vix vel non11 sine difficultate
[016] potuit terminari negotium, de consilio curiæ provisum est firmario contra
[017] quoscumque deiectores per tale breve.

Breve ad recuperandum firmam.


[019] REX vicecomiti salutem. Præcipe A. quod iuste et sine dilatione reddat B.
[020] tantum terræ cum pertinentiis in tali villa quam idem A. qui dimisit
[021] scilicet.12 <Vel sic: si talis fecerit te securum etcetera et13 infra, ostensurus
[022] quare deforciat tali tantum terræ cum pertinentiis in tali villa, quod talis
[023] dimisit ipsi tali ad terminum qui nondum præteriit, infra quem terminum
[024] prædictus talis illud vendidit tali, occasione cuius venditionis ipse talis
[025] prædictum talem de prædicta terra eiecit ut dicit. Et habeas ibi etcetera.
[026] Teste etcetera. Et si tale breve competat contra extraneum propter venditionem,
[027] multo fortius competit contra ipsum dominum qui dimisit et sine
[028] causa eiecit quam contra extraneum qui causam habuit14 qualem15 qualem,
[029] si occasione venditionis ei factæ venditor firmarium eiecerit.16> Vel aliter
[030] si alius eiecerit quam ille qui dimisit,17 et tunc sic: quam C. de N. ei dimisit
[031] ad terminum qui nondum præteriit, infra quem terminum prædictus A. vel
[032] f.220b] prædictus C. ipsum B.18 de eadem terra vel firma sua iniuste
[033] eiecit ut dicit. Et nisi fecerit et prædictus B. fecerit te securum, tunc
[034] summone etcetera. Poterit etiam breve istud secundum quosdam aliter
[035] formari, ita scilicet: Si A. fecerit te securum etcetera, tunc summone B.
[036] quod sit coram etcetera, ad respondendum eidem A. quare iniuste eiecit



Notes

6. Om., OA, CE, OC, MG.

7. restituatur si eiciatur, OB, MA, MB.

8. ceperit, V, CM; recipit, CE, MA.

9. potest, V; poterit, OB, MB.

10. Om., OB, MA, MB.

11. Om., OA, CE, OB, MA, MB.

12. sic, MSS.; etcetera, V.

13. sic MSS.; ut, V.

14. Om., CE, MG.

15. talem, LA, MC; om., CE, OC, MG.

16. eiecit, OC, MG.

17. tradidit, OB, MB.

18. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College