Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 160  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] habet ingressum nisi per talem qui iniuste et sine iudicio disseisivit talem,
[002] postquam idem talis disseisiverat querentem vel eius heredem, propinquum
[003] vel remotum, vel sine mentione de ingressu.> Et si huiusmodi tenementum
[004] ulterius quam ad tertiam personam translata fuerit, locum non
[005] habebit breve de ingressu, nisi sit qui dicat quod sine mentione de ingressu
[006] fieri possit breve hoc modo: Præcipe A. quod iuste etcetera reddat B.
[007] tantum terræ15 etcetera, unde16 C.17 de N. iniuste etcetera disseisivit ipsum
[008] B. vel C. patrem vel alium antecessorem ipsius B., cuius heres ipse est ut
[009] dicit. Si autem fieri debeat breve in persona heredis disseisiti versus ipsum
[010] disseisitorem qui vivit, qualiter fieri debeat satis videri poterit ex præmissis.
[011] Cum autem summonitus fuerit tenens, ad diem sibi datum poterit se
[012] essoniare, et eodem modo petens si voluerit, et post essonium petere poterit18
[013] visum19 et iacebit. Item vocare poterit warantum sive mentio fiat de
[014] ingressu sive non, dum tamen si fiat mentio de ingressu fiat vocatio de
[015] persona in personam et20 de waranto in warantum, de personis in brevi
[016] nominatis per ordinem usque ad ipsum disseisitorem vel eius heredem. Alii
[017] vero waranti vocari non debent quam in brevi nominati, quia si non nominati
[018] vocarentur et extra breve, eadem ratione qua vocaretur unus possent
[019] vocari mille, et ita non teneret breve de ingressu. Si autem nulla fiat mentio
[020] de ingressu ut prædictum est in brevi, in gradibus nec personis, tunc vocari
[021] possunt plures in infinitum. Item si mentio fiat de ingressu, respondere
[022] poterit tenens multipliciter ad breve et ad21 alia ut supra. Item quod22 non
[023] habet ingressum per talem in brevi nominatum sed per alium talem non
[024] f.220] nominatum, quod si probatum fuerit, cadit breve. Item respondere
[025] poterit quod1 talis antecessor non disseisivit sed alius. Item quod non
[026] iniuste sed iuste. Et fere omnes habebit responsiones et defensiones heres
[027] disseisitoris quas haberet ille2 disseisitor contra assisam novæ disseisinæ si
[028] viveret, eo quod tale breve de ingressu naturam sapit assisæ novæ disseisinæ
[029] ad omnia quoad restitutionem, licet non quoad pœnam, et omnia
[030] terminari poterunt per iuratam. Pœna autem in iudicio extinguitur. Non
[031] enim erit pœna corporalis infligenda propter modum disseisinæ antecessoris,
[032] nec3 veniunt damna nec dabitur bos4 nisi tantum misericordia pro
[033] iniusta detentione. Cum autem assisa novæ disseisinæ capta fuerit sive
[034] tenens amiserit sive querens per assisam, contingit multotiens quod iuratores
[035] male iuraverint, et quod ille qui per assisam amiserit sibi perquirat5
[036] per iuratam viginti quatuor ad convincendum duodecim, et quod ante



Notes

15. terræ cum pertinentiis, OB, MA, MB.

16. Om., OA, CE; de qua, OB, MA, MB.

17. E., MG, CM.

18. possit, LA, MC.

19. visum terræ, OB, MA, MB.

20. ut, V, MG.

21. Om., OB, MA, MB.

22. si, OB, MA, MB.

1. tenens quod, OB, MA, MB.

2. Om., OB, MA, MB.

3. non, OB, MA, MB.

4. res, OB, MA, MB.

5. perquirit, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College