[001] modo competunt heredi duo remedia ut supra, quia antecessor in utroque [002] casu satis moritur seisitus ut de feodo, et heres nihilominus habere posset [003] breve de ingressu etiam sine clausula, cum nihil possit imputari negligentiæ [004] antecessoris. Si autem negligens inveniatur quod sibi non perquisiverit [005] cum possit,9 quasi iuris sui contemptor sibi præiudicat et heredibus suis, [006] cum negligentia et patientia inducant consensum et dissimulatio longa [007] tollat iniuriam, et tale erit præiudicium quod heres vix audiri poterit super [008] proprietate per breve de recto. Cum autem disseisitus diligens fuerit ut [009] prædictum est, vel cum nihil sit quod negligentiæ suæ possit imputari, [010] datur heredi actio per breve formatum hoc modo in persona heredis [011] disseisitoris.
Breve.
[013] REX vicecomiti salutem. Præcipe A. quod iuste etcetera reddat B. tantum [014] terræ cum pertinentiis in tali villa, et in quam non habet ingressum nisi per [015] f.219b] C. patrem ipsius A. cuius heres ipse est, qui prædictum B. inde [016] iniuste et sine iudicio disseisivit, et postquam etcetera. Et unde assisa [017] novæ disseisinæ summonita fuit coram iustitiariis nostris ad primam etcetera, [018] et visus terræ factus, et remansit assisa capienda, eo quod prædictus [019] C. obiit ante captionem illius assisæ vel antequam iustitiarii nostri in [020] partes illas venirent. Et nisi fecerit, et idem B. fecerit te securum de clamore [021] etcetera, tunc summone etcetera, quod sit coram iustitiariis etcetera, [022] ostensurus quare non fecerit. Et habeas ibi summonitores et hoc breve. Et [023] habebit locum istud breve tam versus extraneos qui ingressum habuerint10 [024] per disseisitorem, unum vel plures, quatenus gradus etiam11 ingressus12 [025] et personæ permiserint, quam versus heredes disseisitoris vel versus [026] eos qui ingressum habuerint13 per heredes usque ad tertiam personam [027] inclusivam. Ut si dicatur: Præcipe A. quod iuste etcetera reddat B. tantum [028] terræ cum pertinentiis in tali villa, in quam non habet ingressum nisi per [029] C. filium et heredem D. qui terram illam ei dimisit, postquam idem D. [030] iniuste et sine iudicio disseisiverat ipsum B.: vel si disseisitus mortuus [031] fuerit et heres disseisiti petat versus heredem disseisitoris. Et tunc sic: [032] Præcipe A. quod iuste etcetera reddat B. tantum terræ cum pertinentiis [033] in tali villa, et in quam non habet ingressum nisi per C. filium et heredem [034] D. qui terram illam ei dimisit, postquam idem D. iniuste et sine iudicio [035] disseisiverat E. patrem ipsius B, avunculum vel amitam ipsius B. vel [036] alium antecessorem, cuius heres ipse B.14 est ut dicit. <Item si quis disseisitorem [037] disseisiverit et postea rem ad alium transtulerit, tunc dici non [038] potest quod primus disseisitor ei dimisit. Et ideo dicatur sic: in quam non