[001] de6 eodem facto. Melius tamen est in omni casu quod recurratur ad rotulos [002] et factum iustitiariorum. Item si dicat quod per iudicium curiæ suæ, vocet [003] inde curiam suam ad warantum.>
Item cadit in assisam bastardia.
[005] ITEM cadit in assisam novæ disseisinæ bastardia inter fratres, quorum unus [006] illorum7 prius se posuerit in seisinam post mortem antecessoris sui. Quo [007] casu refert utrum seisina vacua fuerit vel non vacua, scilicet utrum dominus [008] capitalis primam habuerit seisinam vel non habuerit. Si autem habuerit [009] primam seisinam, et unus ex duobus qui contendit se esse heredem [010] super seisinam capitalis domini se posuerit in seisinam et sic non vacuam, [011] bene poterit capitalis dominus illum reeicere8 statim vel post tempus et9 [012] impune. Quia per assisam non recuperabit intrusus quia vacuam seisinam [013] non invenit. Sed capitalis dominus in ea remanebit donec ei constiterit quis [014] sit heres. Si autem capitalis dominus primam seisinam non habuerit, sed [015] unus ex duobus qui se fecerit heredem, sive sit heres sive non, legitimus vel [016] bastardus, et in seisina fuerit per aliquod tempus, sed10 capitalis dominus [017] eum impune eicere non potest. Et si de facto eiecerit et eiectus assisam [018] portaverit, non obstante aliqua exceptione recuperabit. Et unde si dominus [019] capitalis obiecerit ei petenti restitutionem exceptionem quod bastardus sit; [020] talis exceptio bastardiæ, cum alius sit qui se facit heredem, in ore capitalis [021] domini non iacebit, quia ista exceptio non pertinet ad ipsum sed ad alium [022] qui se facit heredem, nec etiam ad capitalem dominum licet alius non sit [023] heres. Si11 ille intrusus licet bastardus per aliquod tempus quod sufficiat [024] pro titulo per negligentiam capitalis domini extiterit in seisina, sine iudicio [025] eici non possit, quia in hoc casu propter tempus prius cognoscendum est de [026] violenta eiectione quam de iure eschætæ. Item nec valebit ei exceptio si [027] dicat quod numquam fuit in seisina de libero tenemento quia alius est [028] heres iustior12 et propinquior, nec ista exceptio iacebit in ore suo, cum [029] tenementum illud non possit esse suum sed alienum, neque de iure alterius [030] sibi adquiritur exceptio. Simplex enim13 debet esse seisina capitalis domini [031] cum illam vacuam non invenerit. Et unde cum talis seisinam suam per [032] assisam recuperaverit, tunc primo discutiatur si sit heres vel non, propinquior [033] vel propinquus vel remotus, legitimus vel bastardus, et secundum [034] hoc competet14 vero heredi actio vel capitali domino. Eodem modo fiet si [035] legitimus eiecerit bastardum.
f.218b] Cum autem disseisitor moriatur vel disseisitus vel uterque, consulitur heredibus eorum per breve de ingressu quia cadit omnino assisa ad pnam et ad restitutionem simul, vel tantum ad restitutionem, secundum quod assisa incepta fuerit cum defuncto vel non.