Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 155  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sub specie districtionis tali modo, ut si talis fiat districtio per boves, per34
[002] carucas, et non per modum et mensuram, quod35 cultura omnino depereat.
[003] Sed cum fieri possit disseisina si cultura per districtionem depereat, quare
[004] non fit disseisina eodem modo si36 depereat melioratio? Quia ubi deficit
[005] melioratio, perit cultura in parte vel in toto. Videtur igitur quod sit37
[006] disseisina si quis per captionem averiorum meorum cum non subsit causa
[007] distringendi, vel cum sit, modum excedat, vel per excogitatam malitiam
[008] ordinem non observaverit, et carectas38 ceperit dispositas ad meliorationem
[009] agrorum, et ita39 quod40 deficiat melioratio in marla41 vel42 stercore.43
[010] Non video quare non. Item fit disseisina per districtionem non
[011] solum per prædicta, verum etiam si44 sub specie districtionis non permittat
[012] quis tenentem suum blada metere, vel coadunare ad commodum suum in
[013] feodo ipsius qui distringit. Item si non permittat45 ea vendere, alienare vel
[014] expendere, dum tamen tantum retineat tenens quod sufficiat ad districtionem.
[015] Facit etiam disseisinam dominus distringens sub specie districtionis,
[016] ut si blada nondum a solo separata propria auctoritate messuerit et
[017] asportaverit, sive ipse hoc fecerit vel46 ballivi sub nomine suo quorum
[018] factum advocaverit. Et eodem modo cum blada sint a solo separata, et
[019] maxime nisi hoc de voluntate tenentis processerit. Fit autem47 disseisina
[020] sub specie districtionis, ut si quis per iudicium curiæ aliquod tenementum
[021] tenentis sui in manum suam ex secundo48 decreto ceperit, et alium inde
[022] statim feoffaverit, ita49 quod50 non sit51 ei potestas restituendi cum volue-
[023] f.218] rit, oblato ei servitio cum arreragiis. Item fit disseisina sub specie
[024] districtionis, ut si quis tenementum tenentis sui ita ceperit in manum suam
[025] ut prædictum est, et illud restituere contradixerit1 tenenti suo post tempus
[026] reverso, cum paratus sit satisfacere ei de servitio et de arreragiis de tempore
[027] præterito. <Item terminatur quandoque assisa et querela disseisinæ
[028] sine assisa et iurata per exceptionem rei iudicatæ, cum assisa arramiata
[029] fuerit versus aliquem qui dicat quod nullam fecerit iniuriam, eo quod ipse
[030] per iudicium recuperaverit2 tenementum illud de quo queritur, et tunc aut
[031] statim ponat3 se inde in assisam aut vocat ad warantum rotulos iustitiariorum
[032] et eorum iudicium. Si autem se ponat in assisam, hoc ei prodesse non
[033] debet, sed se4 ponat super rotulos. Quia si iuratores dicerent contrarium
[034] rotulis vel diversum, ex hoc convinci possent ad minus de mendacio, et ita
[035] capi posset assisa5 super assisam, quod esse non debet, super eadem re et



Notes

34. et, MA, LA; et per, OC.

35. quia, OB, MA, MB.

36. Om., OB, MA, MB.

37. fit, CE, MC.

38. carucas, CE, Y.

41. moria, CE, Y; morla, OA, MB.

42. vel in, CE, CM.

43. stercoratione, V, MA.

39-40. itaque, OB, MB; quia, MA.

44. Om., CE, Y.

45. permittit, OA, CE, OC.

46. ut, OA, OB, MB.

47. etiam, OB, MA, MB, CE, Y.

48. suo, V; certo, MA, CM (pro c. servitio).

51. fit, OB, MA, MB.

49-50. itaque, OB, MA, MB.

1. contradicit, OB, MA, MB; contradixit, OA.

2. recusaverit, MG, OC (-avit).

3. ponit, OC, MG.

4. si se, OC, MG.

5. iurata, CM; vel, LA, MC, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College