[001] ASSISA novæ disseisinæ cum sit triplex, personalis scilicet propter factum [002] et pnalis propter iniuriam et delictum, et rei persecutoria, scilicet quod [003] res restituatur disseisita, in eo quod pnalis est et pna suos tenere debeat [004] auctores, non competit heredibus disseisiti si disseisitus moriatur nec datur [005] in heredes disseisitoris principalis si moriatur, vivente disseisito, quia [006] pna extinguitur cum persona et heres non tenetur ex delicto antecessoris. [007] Et eodem modo si disseisitus moriatur vivente disseisitore, heredi disseisiti [008] non competit actio de iniuria facta antecessori, quia inter ipsum et [009] disseisitorem nulla est15 obligatio quoad pnam licet sit obligatio quoad [010] restitutionem, sed per aliud breve, scilicet de ingressu. Sed ad hoc quod [011] locum habeat breve de ingressu, videndum est si disseisitus, ad hoc quod [012] competat16 actio suo heredi in ea parte pro qua assisa novæ disseisinæ [013] restitutoria est, utrum disseisitus diligens fuit17 in impetratione et prosecutione, [014] ad hoc quod perpetuari posset actio quantum ad heredes suos vel [015] non, cum vigilantibus iura subveniant etcetera. Si autem diligens fuerit in [016] impetratione et prosecutione ita quod visus terræ factus fuerit18 et iuratores [017] electi, si postmodum moriatur, per talem diligentiam perpetuatur [018] assisa novæ disseisinæ, sive19 actio in eo quod restitutoria est et pnalis [019] competit heredibus et datur contra disseisitores et eorum heredes, cum [020] nihil sit quod negligentiæ antecessoris disseisiti possit vel debeat imputari. [021] <In omni casu tenet sive incepta fuerit in vita antecessoris sive non, et [022] quoad restitutionem. Et secundum quosdam tenet quoad pnam si assisa [023] fuerit incepta, et quoad restituionem, et aliter non. Sed si ita incepta fuerit [024] assisa in vita antecessoris quod visus terræ factus sit et iuratores electi, [025] quod perpetuatur assisa quantum ad pnam disseisitoris et quantum ad [026] restitutionem, quia heres succedit in vitium et sic in pnam. Si autem20 in [027] vita antecessoris non sit in tantum processum, sed disseisitus satis diligens [028] ad impetrandum quod ante mortem tamen perducere21 non potuit ad [029] effectum propter temporis brevitatem, quia ante mortem facta fuit per [030] tres dies vel quatuor disseisina, ex quo sic fuit impetrando amittit heres [031] suus assisam mortis antecessoris, quia ex eo quod impetrare voluit, amisit [032] utramque possessionem civilem et naturalem. Sed heredi succurritur per [033] breve de ingressu sine clausula. Et heres disseisitoris non tenebitur nisi [034] tantum ad restitutionem et non ad pnam, quia non est ingressus in rem [035] litigiosam. Si autem antecessor disseisitus statim post disseisinam primo [036] die, secundo, vel tertio vel quarto, et recenter et22 in languore maxime23 [037] quod sibi perquirere non potuit, nec fuit in perquirendo, quia adhuc [038] retinuit civilem possessionem et recenter eicere posset dissesitorem suum,