[001] alieno ius sibi usurpaverit, in27 alieno28 vel prosternendo arbores vel succi- [002] f.217] dendo vel lapides finales amovendo ut prædictum est? Imprimis [003] ante assisam capienda sunt vadia si fieri possit, et ita emendabitur transgressio [004] per captionem vadiorum. Et si se devadiari non permiserit,1 recurrendum [005] est ad breve de2 nova disseisina,3 et cadit assisa in iuratam, et [006] duplicabitur pna transgressionis, vel donec sciatur utrum ius clamaverit [007] vel non. Et eodem modo si quis vastum fecerit vel destructionem in tenemento [008] quod tenet ad vitam suam, in eo quod modum excedit et rationem, [009] cum tantum ei concedatur rationabile estoverium et non vastum, facit [010] transgressionem. Et si talis impediatur per aliquen cuius interfuerit sicut [011] parens vel amicus, ille tenens assisam non habebit. Intentio enim talis [012] liberabit a disseisina, quia in eo quod tenens abutitur male utendo et [013] debitum usum et modum debitum excedendo, non poterit dicere quod [014] disseisitus est quia tantum rationabilis usus ei conceditur. Et si per aliquod [015] tempus forte abusus fuerit ultra modum, talis seisina nulla erit, quia non [016] est seisina4 quæ trahit ad abusum sed præsumptio iniuriosa. Et ideo causa [017] et intentio liberat impedientem. Sed hoc per assisam in modum iuratæ [018] captam declarari oportebit, scilicet utrum5 sit6 vastum vel rationabile estoverium. [019] Item cadit quandoque assisa in perambulationem si fuerit incertum [020] in quo comitatu vel in cuius fundo7 tenementum illud de quo agitur [021] extiterit.
Item vertitur assisa quandoque in iuratam propter transgressionem districtionis, fieri enim poterit disseisina sub colore districtionis.
[023] VERTITUR etiam aliquando assisa in iuratam propter transgressionem districtionis. [024] Districtio enim aliquando facit disseisinam et aliquando transgressionem [025] maiorem vel minorem, et secundum hoc terminabitur negotium [026] in modum assisæ si ibi fuerit disseisina, vel vertetur assisa in iuratam si ibi [027] fuerit transgressio maior vel minor. Et unde cum assisa fuerit impetrata [028] super iniuria districtionis, si non possit valere ut assisa ad terminandum [029] disseisinam, valeat tamen ut iurata ad terminandum transgressionem. [030] Transgressio enim esse poterit maior et8 minor. Maior, ut si9 non sit [031] omnino disseisina, tamen non multum differens a disseisina, quasi ei proxima [032] et vicina, ut licet per districtionem non impediatur quis omnino uti, [033] tamen erit transgressio vicina disseisinæ, si ad commodum uti non possit [034] propter districtionem nimis transgressivam vel excessivam10 ultra modum [035] et mensuram debitam. Item poterit esse transgressio simplex, duplex, [036] triplex, quadruplex11 et multiplex. Simplex, sed gravis, ut si fiat districtio