Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 152  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] iuratam, per iuratam poterit negotium terminari secundum quosdam. Si
[002] autem excipiat quod querens numquam matrem desponsavit, et querens
[003] replicando dicat quod sic, remanebit assisa quousque in foro debito constiterit
[004] de veritate, id est ecclesiastico.

Ubi assisa vertitur in iuratam propter transgressionem.


[006] VERTITUR14 quandoque assisa in iuratam propter transgressionem, ut si
[007] quis contra voluntatem domini uti velit in15 alieno, vel contra voluntatem
[008] participum uti voluerit in communi, et de communi facere proprium vel
[009] excessum. Proprium, ut si16 sibi appropriare voluerit aliquam partem quæ
[010] communis est, vel utendo excessum facere, et ita sibi usurpare quod alienum
[011] est vel commune sibi et aliis, facit disseisinam et similiter transgressionem,
[012] quia omnis disseisina17 transgressio sed non omnis transgressio
[013] disseisina. Et si eo animo forte ingrediatur fundum alienum, non quod sibi
[014] usurpet tenementum vel iura, non facit disseisinam sed transgressionem.
[015] Sed quoniam incertum est quo animo hoc faciat, ideo querens sibi perquirat
[016] per assisam. Et quo casu quærendum erit a iudice quo animo hoc fecerit,
[017] utrum eo quod ius habeat in re vel non habeat, ut18 si forte ductus errore
[018] probabili vel ignorantia sed non grassa,19 ut si omnes de patria sciverint
[019] rem ad ipsum non pertinere et ipse solus ignoraverit, non excusatur. Si
[020] autem ignorantia iusta fuerit et probabilis error, et ita ingrediatur fundum
[021] alienum quem suum esse20 crediderit, et clam vel palam arbores succiderit
[022] vel herbam falcaverit, vel aliud genus investituræ21 et non nomine seisinæ
[023] asportaverit, sed per errorem vel ignorantiam, excusatur a disseisina quia
[024] ibi est potius transgressio quam disseisina, quam quidem si cognoverit,
[025] emendet, et si dedixerit, vertatur assisa in iuratam ad inquirendum de
[026] transgressione: et per hoc stet vel cadat. Idem erit si teneat in communi, et
[027] hoc maxime nisi ita fecerit sæpius et22 de consuetudine. Frequentia enim
[028] mutat transgressionem in23 disseisinam, ut si semper transgressionem faciat
[029] et respondeat ad assisam quod nihil clamat in tenemento omnino vel in re
[030] communi per se, ut per hoc pœnam disseisinæ possit evadere, non audietur,
[031] sed sustinebit pœnam disseisinæ et redisseisinæ. Idem erit si in delicto
[032] captus fuerit, vel alius quem advocaverit vadium dare noluerit, per iuratam
[033] aggravetur24 pœna transgressionis si hoc fuerit per iuratam declaratum.
[034] Si autem dicat se ius habere in re cum nullum habeat, vel dicat suam
[035] propriam cum sit communis, statim procedat25 assisa in modum assisæ, et
[036] per assisam terminabitur negotium. Et quo casu si res fuerit communis,
[037] locum habere poterit communi dividundo iudicium. Et quod26 si talis ita in



Notes

14. vertitur etiam, LA, MC, OC, MG.

15. Om., OB, MA, MB.

16. si quis, LA, MC.

17. d. est, V, OC.

18. vel, CE, Y.

19. crassa, CE, MC; grossa, MB.

20. Om., OB, MA, MB, OA, CE, Y; non esse, CM.

21. investuræ, CE, MA.

22. Om., OB, MA, MB.

23. et, OA, LA, OB, MA, MB.

24. assignetur, OB, MA, MB.

25. procedet, OB, MA, MB, CM, Y.

26. quid, V; sic, MSS.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College