Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 151  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] negotium, quia hinc inde erit probatio et non assisa. Probat3 enim tenens
[002] exceptionem per iuratam in quam de necessitate consentire oportet propter
[003] defectum alterius probationis, quia si non habeat4 parentes de necessitate
[004] recurrit ad iuratam, alioquin nulla erit exceptio quasi deficiente probatione.
[005] Eodem modo dici poterit de replicatione querentis. Sed esto quod
[006] querens parentes non habeat quos producat, et cum tenens probare voluerit
[007] exceptionem per iuratam, et querens hoc recusaverit, sequitur quod
[008] querenti denegabitur actio et assisa. Si autem tenens hoc recusaverit,
[009] procedet assisa in modum assisæ quasi exceptione nulla. Si autem fundata
[010] intentione querentis excipiat tenens de villenagio et probationem habeat
[011] ad manum, parentes scilicet vel iuratam, poterit querens replicare de
[012] privilegio, si fuerit dominus qui petat, ut supra de exceptionibus villenagii
[013] plenius. Sed haec vera sunt habita ratione ut supra, utrum videlicet5 opposita
[014] fuerit a domino vel extraneo non domino, et tunc utrum ille cui
[015] opponitur fuerit in potestate domini sui vel extra.

Si ille qui tenuerit per legem Angliæ dicat se esse disseisitum.


[017] ITEM cadit assisa in iuratam alio modo: ut si querens sic fundaverit intentionem
[018] et dicat quod duxit uxorem habentem hereditatem vel maritagium,
[019] et post mortem uxoris suæ fuit in seisina per tantum tempus donec talis
[020] eum iniuste disseisivit, et ita fuit in seisina per legem Angliæ, quia ipse et
[021] uxor eius pueros habuerunt in communi. Ad quod si tenens contra ipsum6
[022] exceperit7 quod nullum omnino habuerunt,8 vel si habuerunt,9 mortuus
[023] fuit in utero, vel si natus fuit, monstrum fuit et non puer, vel si puer fuit et
[024] vivus, numquam auditus fuit clamare inter quatuor parietes. Si autem
[025] querens dicat replicando contrarium, in modum iuratæ inquiratur veritas
[026] per assisam, et sic terminabitur negotium. Si autem dicant iuratores quod
[027] bene viderunt eum seisitum et postea eiectum per tenentem, sed de aliquo
[028] puero nihil sciunt quia mater obiit in pariendo extra comitatum in remotis,
[029] et quia eorum veredictum insufficiens est, et quia ipsi ignorare possunt ea
[030] f.216b] quæ fiunt in remotis, recurrendum10 erit ad comitatum et ad
[031] visnetum ubi mater obiit, et11 ut12 ibi facta inquisitione de veritate terminetur
[032] negotium. Item excipere poterit tenens contra querentem quod si
[033] liberos habuerit postea convicti fuerunt ad bastardos, quod si querens
[034] negaverit, hoc per assisam in modum iuratæ declarabitur. Item esto quod
[035] sic dicat, quod pueri bastardi sunt et hoc paratus est docere ubi et quando,
[036] tunc aut dicit quod ita bastardi sunt, quod13 nati fuerunt ante matrimonium
[037] contractum, et alius dicat quod post, et uterque se inde posuerit in



Notes

3. probet, OB, MA, MB, MG.

4. habeant, OA, OB, MB.

5. scilicet, CE, Y, MA.

6. eum, CE, OC.

7. exciperet, OB, MA; exciperiet, MB; exciperit, CM.

8. habuerint, OB, MB, CM; habuerit, MA.

9. habuerint, OB, MB, CM, MG; om., MA.

10. retrahendum, OA, CE, OB, MB.

11. Om., CE, MA.

12. Om., V, MG.

13. quia, Y, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College