[001] simul, A. qui fecit disseisinam et B. qui potest restituere. A. nihil [002] potest dicere quare assisa remaneat. B. si dicat contra assisam quod ipse [003] sit dominus proprietatis, et quod A. qui eum iniuste disseisivit illam ei [004] gratis obtulit et illam sic oblatam recepit, replicare poterit idem C. quod ex [005] quo idem A. iniuste eiecit ipsum et sine iudicio, et ita quod ipse de tali [006] disseisina impetravit contra ipsum A., et ita quod7 præceptum fuit vicecomiti [007] quod tenementum illud faceret esse in pace usque ad adventum [008] iustitiariorum, non potuit idem A. illud ad alium transferre sine præiudicio [009] ipsius C., et unde si idem A. illud postmodum ei gratis offeret, illud recipere [010] non deberet, quia hoc esset in præiudicium ipsius C., licet in nullum præiudicium [011] ipsius A. Et perinde erit versus ipsum C. ac si seisinam suam sine [012] iudicio usurpasset versus ipsum A. Item difficultas iudicii impedit restitutionem, [013] et quo casu partes induci poterunt ad concordiam, ut si nullo modo [014] terminari possit8 negotium. Secus tamen est si aliquo modo quamvis9 cum [015] difficultate. Item res iudicata, maxime si iustum intervenerit iudicium. [016] Item intrusio impedit restitutionem, dum tamen non currat tempus per [017] negligentiam, hoc est si incontinenti reeiciatur.10 Item exceptio finis facti [018] impedit restitutionem in suo casu. Item sunt alia plura de quibus ad [019] præsens non recolitur, sed ista sufficient11 exempli causa.
f.215b] Item sunt quædam exceptiones quæ sunt quasi extra assisam et non tangunt sed perimunt breve quandoque, et quandoque differunt assisam.
[021] ITEM sunt quædam exceptiones quæ assisam omnino perimunt, sed breve [022] et non actionem, licet ad tempus differant, sicut exceptio contra iurisdictionem. [023] Item exceptio quæ datur contra breve. Item exceptio quæ datur [024] contra personam querentis. Item exceptio quæ competit ex persona tenentis. [025] Item exceptio quæ competit ex loco et tempore. Item exceptio quæ [026] competit contra iuratores quia sunt minus sufficientes et essoniabiles sive [027] recusabiles, vel licet sint competentes, non tamen sunt12 præsentes. Et cum [028] omnes istæ exceptiones, sive sint peremptoriæ sive dilatoriæ, sunt quasi [029] extra assisam vel præter. Et ideo non in modum assisæ sed in modum [030] iuratæ terminantur quasi per consensum partium. Cum unus dicat ita esse [031] et alius dicat contrarium, quasi extra assisam, et petat quilibet eorum quod [032] sua veritas inquiratur. Et ideo conventionem non recipiunt, quia si qua13 [033] partium venire vellet contra dicta iuratorum, ita diceret probationem [034] suam esse falsam, cum veredictum iuratorum in hoc casu non sit assisa sed [035] probationis exceptionis, quia qui excipit probare debet exceptionem. Et [036] eodem modo qui replicat contra exceptionem probare debet replicationem.