Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 148  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] per conventionem non sufficiat quod se ponere possit in seisinam, dabitur
[002] ei actio ex conventione cum sit extra seisinam, et ad superiorem erit
[003] recurrendum. Et unde cum44 sit in seisina dabitur ei45 exceptio ex conventione.

Quæ impediant restitutionem.


[005] ITEM incertitudo, sive fuerit in ipsa re sicut in corpore et tenemento,
[006] sive in iure pertinente ad tenementum, sive in ipsa persona quæ queritur:
[007] non dico si aliqua ratione possit esse certitudo vel saltem præsumptio,
[008] immo si omnino nulla haberi possit certitudo nec etiam præsumptio.
[009] f.215] Item negligentia sive dissimulatio ad tempus quæ trahuntur
[010] ad consensum impediunt restitutionem, non tamen quod omnino tollatur
[011] actio, sed quod auferatur disseisito recens reeiectio.1 Et dissimulatio et
[012] magna negligentia quæ trahitur ad consensum, dat quasi liberum tenementum
[013] disseisitori, ita quod sine iudicio eici non potest, et tollit privilegium
[014] disseisito, quia ex quo negligens est, præsumitur ad minus quod voluit
[015] disseisiri, per quod præsumitur etiam quod utramque amiserit possessionem,
[016] naturalem videlicet et civilem. Item eodem modo voluntas,
[017] si hoc voluit ab initio vel post tempus, iniuriam remiserit et tenementum
[018] quietum clamaverit. Item impedit restitutionem transactio, ut si partem
[019] tenementi remiserit et partem receperit nomine concordiæ, quod quidem
[020] de gratia ei concedi poterit et pro bono pacis et non de iure, quia de iis quæ
[021] præsumpta sunt contra pacem domini regis nulla concordia sive transactio,
[022] sed ipsum iudicium, secundum quod querens se retraxerit vel ipse disseisitor
[023] cognoverit disseisinam. Item confirmatio vel consensus impediunt
[024] restitutionem, ut si disseisitus confirmaverit disseisitori rem disseisitam,
[025] quia confirmatio gratuita tollit iniuriam. Consensus, ut si disseisitor donationem
[026] fecerit et disseisitus donationi consenserit et illam ratam habuerit,
[027] sive ab initio sive post tempus. Item propria usurpatio rei propriæ post
[028] disseisinam sine iudicio sed2 post tempus, ut si disseisitus fuerit quis et
[029] negligens fuerit in impetratione vel prosecutione vel utroque, sine iudicio
[030] rem propriam sibi usurpare non poterit ut supra. Poterit tamen illa recipere
[031] si ei gratis offeratur, aliquando tamen sed non semper. Verbi gratia:
[032] A. disseisit3 B., C. disseisit4 A., vel forte A. dat tenementum C., B. impetrat
[033] contra A., A. timet disseisinam et assisam, eicit C. sine iudicio et
[034] restituit tenementum ipsi B., post impetrationem ipsius C. vel ante. Si C.
[035] conveniat tantum5 A. et non B., A. non potest restituere sed B. Si tantum
[036] conveniat B., B. nullam fecit disseisinam C. Oportet ergo quod6 conveniantur



Notes

44. cum quis, OB, MA, MB.

45. Om., OA, CE, CM.

1. reiectio, MC, CM; sic, MSS. gen.

2. vel, CE, Y, MC.

3. disseisivit, CE, CM, MC, OC, MG.

4. disseisivit, CE, CM, OC, MG.

5. cum, V, CM.

6. quod ambo, LA, MC, CM, OC; quod omnibus, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College