[001] poterit per cartam quæ confecta34 est super donatione aliqua, ut si carta [002] tantum fuerit dedicta, non sufficit nisi donum fuerit35 dedictum. Ut si [003] dicat, defendo cartam, minus dicit. Si autem dicat, defendo donum et [004] cartam, tunc oportet tenentem36 probare utrumque. Si dicat tantum, [005] defendo donum, adhuc sufficit, quia donum poterit esse validum et perfectum [006] etiam sine carta, et carta bene poterit esse vera, sed sine dono [007] perfecto vacua erit et invalida. Si autem donum validum fuerit et perfectum, [008] utrumque iuvari poterit per aliud, et sic donum poterit esse [009] validum licet carta sit falsa, et carta poterit esse vera licet donum sit [010] invalidum vel37 imperfectum, ut si donatarius se intruserit propria auctoritate [011] sine waranto. Igitur non sufficit probare cartam esse veram nisi [012] probetur donum38 validum et perfectum. Igitur cum probata sit scriptura [013] et conventio, et oporteat de necessitate ulterius procedere, aut bene sciunt [014] conventioni esse satisfactum vel bene sciunt quod non est satisfactum, [015] et secundum hoc pro una parte vel pro alia terminabitur negotium. Si [016] autem nihil omnino sciverint de aliqua conventione, per hoc recuperaverit [017] querens quasi exceptione nulla. Si autem dubitaverint utrum satisfactum [018] sit39 conventioni vel non, licet bene constiterit eis de conventione facta, [019] si præsumptiones inducant probabiles pro una parte vel pro alia, in hoc [020] dubio standum erit præsumptioni, cum nulla sit pro aliqua parte vera [021] probatio quæ vincere possit præsumptionem. Poterit tamen præsumptio [022] in posterum iuvari, si fecerit pro eo qui forte conventionem cognoverit. [023] Sed replicando dicat illam esse remissam, si præsumptio faciat40 pro eo, [024] iuvari poterit præsumptio per instrumentum postea compertum ex parte [025] illa quod contineat veritatem. Si autem tenens 41 nullum omnino habet [026] instrumentum, tunc oportet quod alio modo probet exceptionem conventionis. [027] Et unde aut ponit se in assisam in modum iuratæ capiendam aut42 [028] non. Si autem velit probare per domesticos et familiares suos exceptionem, [029] hoc non licet. Si autem per domesticos et familiares partis alterius, hoc [030] non prodest. Si autem communiter per utrosque, numquam convenient. [031] Oportet igitur de necessitate recurrere ad assisam, assumptis aliquibus [032] qui interfuerunt43 conventioni, dum tamen neutram partem contingant. [033] Si autem instrumentum non habuerit neque se ponere voluerit in iuratam, [034] habet tamen sectam unum vel plures forte, sive sint familiares sive [035] non: ex secta sua habet ad minus præsumptionem, et standum erit præsumptioni [036] donec probetur in contrarium. Probare poterit contrarium [037] per defensionem per legem, quia lex vincit sectam. Item esto quod donator