Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 146  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] Sed dicit quod antequam homagium suum capere vellet de tali tenemento,
[002] concessit idem querens quod si ille tenens infra certum tempus inquirere
[003] posset quod idem querens aliquid teneret13 de domino rege, vel si quid
[004] faceret vel non faceret,14 et sic secundum quamcumque conventionem
[005] ut supra, bene liceret ei ingredi prædictum tenementum et tenere sibi et
[006] heredibus suis quiete imperpetuum sine contradictione et impedimento
[007] prædicti talis querentis et heredum suorum. Et quia inquisivit infra
[008] prædictum terminum quod tenuit de domino rege talem terram et talem,
[009] vel quia fecit contra prædictam15 conventionem, vel quia non fecit secundum
[010] conventionem, ideo posuit se in seisinam propter prædictam conventionem.
[011] Et unde dicit quod licet donatio valida esset et perfecta ab
[012] initio, tamen effecta est16 invalida per prædictam conventionem. Ad quod
[013] querens respondet aut dedicit omnino illam conventionem aut cognoscit.
[014] Si autem cognoscat et17 factum sit contra,18 tunc erit manifestum quod
[015] nulla ei fecit19 iniuriam. Si autem illam20 omnino negaverit vel defenderit,
[016] cum ex tali negatione fiat res dubia, oportebit eum de necessitate quod
[017] illam probet si21 fuerit extra seisinam,22 alioquin indefensus erit quasi
[018] exceptione nulla. Et per hoc recuperabit querens sine aliqua iurata. Et23
[019] si fuerit in seisina, dabitur ei exceptio.24 Probari vero poterit25 conventio
[020] cum26 fuerit extra seisinam27 per scripturam, ut si scriptum confectum
[021] fuerit inter eos super prædicta conventione sub præsentia virorum fide
[022] dignorum, qui præsentes erant et audientes prædictam conventionem ante
[023] captionem homagii vel post, et qui loqui possint28 de proprio visu et
[024] auditu, et quæ quidem si fuerit a querente dedicta, probetur carta et
[025] conventio per testes, licet domestici sint, simul29 cum aliis de iurata vel30
[026] per collationem vel alio modo. Et si probatum fuerit instrumentum, sic
[027] manifestum erit quod talis fuit conventio. Non tamen propter hoc probatur
[028] quod satisfactum sit conventioni. Oportebit igitur ulterius procedere
[029] investigando per assisam in modum iuratæ capiendam, et per testes
[030] nominatos in scripto utrum factum sit secundum conventionem vel non,
[031] vel si31 factum sit32 contra conventionem, utrum ita sit vel non sit, secundum
[032] quod dicitur in conventione. Et eodem modo erit procedundum
[033] f.214b] probato scripto et probata conventione, ac si ab initio hæc essent
[034] concessa. Quia etsi33 concessa essent, adhuc videndum esset utrum satisfactum
[035] esset conventioni vel non. Et quod ita sit procedendum, videri



Notes

13. t. in capite, LA, MC, OC, MG, CM.

14. fecerit, MA, MB, OC; om. vel non fecerit, OB.

15. Om., LA, Y.

16. est et, OA, Y.

17-18. Om., OB, MA, MB.

19. fecerit, OC, MG, CM.

20. Om., OB, MB, MA (om. autem illam).

21-22. Om., OB, MA, MB.

23-24. Om., OB, MA, MB.

25. Om., OB, MA, MB.

26-27. Om., OB, MA, MB.

28. possunt, LA, MC, OC, MG, CM.

29. Om., OB, MA, MB.

30. Om., OB, MA, MB.

31. Om., OB, MB, MA (om. si factum).

32. Om., OB, MA, MB.

33. et, OB, MA, MB, LA; si, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College