Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 144  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ipse heres esset vel non, vel quis esset heres. Vel si obiit seisitus ut de
[002] feodo, ille querens non potuit esse heres quia nec fuit filius nec heres sed
[003] f.213b] bastardus, vel si filius et heres propinquus, alius fuit propinquior,
[004] scilicet talis. Ad quod replicari poterit a querente quod ipse heres est,
[005] et licet heres esse non posset, tamen fuit ibi per tantum tempus26 quod
[006] sine iudicio eici non debuit, et aliæ infinitæ exceptiones inde elici poterunt,
[007] quæ omnes per assisam in modum iuratæ terminantur et quæ non recipiunt
[008] convictionem, sed ista sufficiant27 ad præsens exempli causa. Et de similibus
[009] vel28 diversis idem processus.

Si donatio cadat in assisam.


[011] Si autem donatio incidat in assisam multæ poterunt exceptiones competere
[012] ex donatione, ut si dicat querens quod fuit in seisina illius tenementi
[013] de donatione talis per tantum tempus donec talis eum eiecit. Excipi
[014] poterit contra eum quod ille qui donasse debuit numquam habuit inde
[015] aliquam seisinam quod donationem inde facere posset, vel quia omnino
[016] nullam, vel quia si habuit29 tenementum illud prius dederat30 tali per
[017] cartam suam antequam aliam31 cartam fecisset prædicto querenti, ita
[018] respondere poterit, quod si aliquam seisinam inde habuit, nullam habuit
[019] nisi post mortem donatoris per intrusionem, et de qua recenter fuit eiectus
[020] et32 incontinenti. In quo casu cadit assisa in iuratam, ut sciatur si seisinam
[021] habuit in vita donatoris vel non, et per hoc terminabitur negotium. Si
[022] autem nihil omnino sciverint de seisina, querens nihil capiat33 per iuratam.
[023] Si autem dubitaverint, pro possessore erit iudicandum. Si autem ita
[024] dicant quod de seisina querentis bene certi sunt, et quo die positus fuit
[025] in seisinam, sed de morte donatoris nihil sciunt34 quia obiit in remotis et
[026] in alio comitatu: ideo in comitatu in quo obiit per aliam iuratam inquiratur
[027] de veritate. Et sic coniunctis35 illis36 duabus inquisitionibus terminabitur
[028] negotium, et adiudicabitur pro una parte vel pro alia: et hoc sufficiat hic
[029] exempli causa.

Si conventio vel pactum cadat in assisam, vel modus donationis.


[031] CADERE etiam poterit in assisam pactum sive conventio, si autem37
[032] apposita fuerit in initio donationis et ita inerit donationi, et donationem
[033] informabit. Et eodem modo inesse poterit modus,38 condicio et39 causa,40
[034] et donationem informabunt. Modus, ut si dicatur, Do ut41 facias. Condicio,
[035] ut si dicatur, Do42 si feceris. Item potest condicio apponi sic quod quis



Notes

26. tempus in seisina, CE, Y.

27. sufficiunt, MA, MG.

28. et, OB, MA, MB.

29. habuerit, CE, Y, MC.

30. dedit, V, MA; dederit, MC, CM, MG.

31. aliquam, OC, CM, LA.

32. etiam, OB, MA, MB.

33. capiet, LA, MC.

34. scivit, LA, MC, MG.

35. coniunctus, convictus, convictis, comittis, MSS. var.

36. istis, OB, MA, MB; om., CE.

37. Om., OC, MG, LA.

38. Om., OB, MA; om. et eodem . . . informabunt, MB.

39-40. Om., CE, Y, MC.

41-42. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College