Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 143  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] assisæ. Et ideo non8 recipiunt convictionem propter consensum partium,
[002] cum de hoc se gratis vel de necessitate ne sint indefensi se posuerint9
[003] in iuratam. Qualia sunt imprimis quæstio status, causa successionis, causa
[004] donationis, pactum, conventum sive conventio. Item incertitudo, scilicet
[005] ubi de re sive10 tenemento nulla omnino fieri possit certitudo, sed non
[006] quamvis cum difficultate. Item voluntas sive11 dissimulatio, quia forte
[007] disseisitus voluit disseisiri, et sive hoc voluit12 ab initio vel post tempus.
[008] Item transactio,13 quia forte disseisitus remisit14 iniuriam15 et quietum
[009] clamavit tenementum. Item confirmatio sive consensus, ut si disseisitor
[010] ex voluntate disseisiti dederit rem disseisitam alteri, et disseisitus donum
[011] confirmaverit, vel alio modo ratum habuerit ab initio vel ex post facto.
[012] Item propria usurpatio rei propriæ post disseisinam sine iudicio sed
[013] post tempus. Item difficultas iudicii, scilicet quod nullo modo terminari
[014] potest16 per iustitiarios, sed non quod alio modo, licet cum difficultate.
[015] Item res iudicata, si iustum intervenerit iudicium. Item finis factus et
[016] cirographum. Item intrusio in rem alienam vel disseisina, si17 incontinenti
[017] reiciantur.18 Item negligentia quæ per cursum temporis excludit actionem
[018] et assisam. Item sunt quædam quæ assisam non perimunt licet ad tempus
[019] differant, sicut exceptiones contra breve et contra personas, sicut ex
[020] præmissis satis apparet. Unde videndum erit qualiter cadunt in assisam
[021] et terminantur per iuratam, et de quibus nulla facta est19 mentio superius.
[022] Et imprimis de exceptione status, ut si villenagium opponatur20 in modum
[023] exceptionis, ut supra de exceptionibus villenagii plenius.

Si incidit in assisam causa successionis.


[025] INCIDIT autem causa successionis tali modo. Esto quod querens fundat21
[026] intentionem suam, et dicat quod de22 tenemento tali obiit talis antecessor
[027] seisitus ut de feodo, et ipse sicut heres suus propinquior se posuit
[028] in seisinam, et fuit in seisina per tantum tempus donec talis eum inde23
[029] iniuste eiecit. Ad quod excipi poterit quod talis antecessor non obiit
[030] seisitus ut de feodo, sed ad vitam aliquo modo tenuit vel ad terminum
[031] vel ad24 vadium, et ipse querens nihil habuit25 nisi per intrusionem, et
[032] statim fuit eiectus per tenentem qui est verus dominus, vel iustus heres
[033] vel dominus capitalis, vel quod posuit se in seisinam licet heres esse posset
[034] super dominum capitalem qui primam habuit seisinam ut dominus
[035] capitalis, et ipse se intrusit super seisinam suam antequam sciretur utrum



Notes

8. Om., OB, MA, MB.

9. posuerunt, OA, LA, MC, MA.

10. sive de, CE, MC, MG.

11. Om., OA, CE, Y.

12. voluerit, OB, MA, MB.

13. translatio, V, MA.

14. dimisit, OB, MA, MB.

15. iniuratam, OB, MA, MB.

16. Om., OB, CM; possit, V.

17. sicut, OB, MA, MB.

18. reiciatur, V, CM.

19. sit, OB, MA, MB.

20. apponat, V.

21. sic fundat, OC, MG, MC, CM, LA (sit).

22. Om., OB, MB; in, MA.

23. Om., OB, MA, MB, LA, Y.

24. ut, OC, LA.

25. habuerit, LA, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College