Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 142  Next    

Go to Volume:      Page:    




Si ballivus sine domino respondeat qualem habeat potestatem, et quid possit et quid non.


[002] ITEM continetur in brevi, Pone per vadium et salvos plegios talem vel
[003] ballivum suum si ipse inventus non fuerit. Unde videndum erit32 quid pertineat
[004] ad ballivum et quid non. Et sciendum quod non potest ballivus
[005] quidquid potest dominus suus. Non potest autem cognoscere disseisinam
[006] quo minus procedat assisa, sed per assisam veritas declarabitur. Item
[007] non33 potest transigere nec pacisci34 nec iocum partitum facere, nec aliud35
[008] quo magis36 dominus suus seisinam amittat in toto vel in parte, nisi hoc
[009] sit per iudicium et assisam. Attornatus tamen hæc omnia facere potest.
[010] Est igitur differentia magna inter responsalem et attornatum. Dicere
[011] tamen37 poterit sicut ipse dominus principalis contra assisam, quare
[012] remaneat imperpetuum vel ad tempus. <Item dicere38 poterit39 contra
[013] iuratores et causam suspicionis prætendere.> Item dicere poterit contra
[014] iuratores et contra querentem et contra ipsum iustitiarium, si forte iurisdictionem
[015] non habuerit, et contra breve. Et generaliter omnes habebit
[016] exceptiones quas haberet ipse dominus principalis. Item habere debet
[017] vicecomes nomina plegiorum et breve. Nomina plegiorum, ut si forte
[018] querens se retraxerit, omnes plegii remaneant in misericordia. <Et ei
[019] facienda erit securitas quem40 commoda sequi debent,41 quia si securitas
[020] defecerit, difficilis erit prosecutio satisfactionis, hoc est misericordiæ,
[021] f.213] propter libertates dico.> Item breve, ut ex brevi habeat iustitiarius
[022] potestatem cognoscendi. Si autem breve non habeat coram iustitiariis,
[023] tunc1 videndum erit2 utrum res3 integra sit vel incepta,4 cum breve
[024] forte sit deperditum quamvis in comitatu publice lectum et auditum.
[025] Si autem res sit integra, ita quod nec iuratores electi nec visus tenementi
[026] factus, alio brevi opus erit. Si autem non sit integra, sed breve publice5
[027] in comitatu lectum et auditum et visus terræ factus, procedet assisa
[028] quamvis breve sit deperditum.

De iis quæ impediunt restitutionem ad tempus vel imperpetuum.


[030] QUÆDAM sunt quæ restitutionem impediunt ad tempus et quædam imperpetuum.
[031] Imperpetuum et6 cum cadant in assisam præiudicialia sunt et
[032] prius debent terminari, quia exceptionem pariunt7 peremptoriam, cum
[033] primo fuerint proposita, et terminantur in modum iuratæ et non in modum



Notes

32. est, OB, MA, MB; om., MG.

33. nec, OA, MB, MC, MG, LA.

34. pascissi, OA; pacissi, OC, MG.

35. aliquod, LA; aliquid, MC.

36. minus, OB, MA, MB.

37. enim, OB, MA, MB.

38-39. Om., OA, LA, MC.

40. quia, V; quæ, MG.

41. debeant, debet, deberet, MSS. var.

1. Om., LA, Y.

2. est, OB, MA; om., MB, Y.

3. Om., OB, MA, MB.

4. incerta, LA, MC.

5. Om., OB, MA, MB.

6. ut, OB, MA, MB; etiam, OC.

7. perimunt, V; perimit, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College