Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 141  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] si querens in visu faciendo docere nesciat in quo loco tenementum fuerit
[002] de quo queritur, nec iuratores17 designare, licet eis constiterit in quo
[003] comitatu et in qua villa. Si autem constare possit de loco sed non in qua
[004] parte loci, quia divisæ et arbores vel18 lapides finales amoti19 sunt, tamen
[005] procedet assisa quia de re certa in loco certo agitur, et si querens per
[006] assisam obtinuerit, habeat tantundem tenementi in aliqua parte loci,
[007] f.212b] dum tamen non de meliori neque de deteriori sed mediocri,
[008] et hoc ex æquitate. Item cadit assisa quandoque propter incertitudinem
[009] personæ, quia iuratores forte de eo nullam habent20 notitiam per quam
[010] scire possint quis21 sit, vel utrum in possessione fuerit nomine proprio
[011] vel alieno. Item cadit assisa propter incertitudinem, ut si ius alicuius
[012] terræ recognitum sit duobus et unus se posuerit in seisinam sine participe,
[013] nulla facta partitione, et disseisitus fuerit non recuperabit. Item si iuratores
[014] nesciant ad quem pertineat tenementum, tenentem vel querentem,
[015] cum visum fecerint. Item si aliquis feoffatus fuerit de aliqua parte alicuius
[016] tenementi quæ numquam ei fuit assignata in vita donatoris. Item
[017] si duæ sorores tulerint assisam in communi et obiectum fuerit alteri
[018] quod vir suus fuerit22 utlagatus, nec constabat utrum mortuus vel vivus.
[019] Ideo sine die, quia iuratores nesciverunt23 partes distinguere, ut24 de
[020] itinere Martini de Pateshilla in comitatu Norfolciæ anno regis Henrici
[021] decimo.25 Item nomina villarum designanda sunt sicut nomina hominum.
[022] Nomina enim26 hominum et villarum significandarum gratia comparata27
[023] sunt et inventa, <et28 res et personæ designantur ex nomine.29> Et unde
[024] oportet quod non magis sit defectus in nominibus villarum quam hominum,
[025] nec in littera nec in syllaba nec in parte aliqua, ut supra de erroribus.

Item datur exceptio tenenti ex termino, quia dicitur post talem terminum.


[027] APPONITUR etiam terminus in brevi quia assisa novæ disseisinæ infra
[028] certum tempus limitatur, et ultra non extenditur. Tempus enim est modus
[029] tollendæ obligationis et actionis, quia currit tempus contra desides
[030] et sui iuris contemptores. Et ita poterit quis amittere actionem et assisam
[031] suam per negligentiam, et inde30 habebit tenens contra querentem exceptionem.
[032] Et eodem modo sicut tempus est modus tollendæ obligationis
[033] et actionis, ita erit modus inducendæ obligationis et actionis, et ex tempore
[034] adquirit sibi quis actionem, ut si quis se intruserit vel alium sine iudicio
[035] disseisiverit, si statim non reiciatur,31 post tempus habebit actionem si
[036] fuerit eiectus.



Notes

17. iuratoribus, CE, MC, Y.

18. et, OC, MA, LA.

19. omitti, LA; amitti, MC.

20. habeat, LA, MC.

21. quid, V, OC, CM.

22. Om., OA; est, CE; fuerat, MG; fuit, V.

23. nesciverint, V, MB; nesciunt, MA.

24-25. Om., LA, CM, OC, MG (ins. supra).

26. vero, MA, CM.

27. comperta, V, CE, Y.

28-29. sic, V, OC; sim., LA, CM, MG; om., MSS. gen.

30. unde, OC, LA.

31. reeiciatur, OA, OC, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College