Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 140  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sit utrum tenementum sit domini regis vel querentis, et fiat contentio
[002] de finibus agrorum sicut in dominicis domini regis, tunc ex præcepto
[003] et voluntate domini regis fiat perambulatio, ut de termino Sancti
[004] Michælis, anno regis2 Henrici octavo incipiente nono, comitatu Eboraci,
[005] assisa novæ disseisinæ, si Rogerus clericus et alii. Et3 eodem modo facta
[006] fuit perambulatio inter dominum regem et Ricardum de Percy in eodem
[007] comitatu, per duodecim milites qui postea scire fecerunt iustitiariis de
[008] banco perambulationem illam.

Item cadit assisa omnino propter incertitudinem iuratorum.


[010] ITEM propter incertitudinem rei cadit assisa omnino, nec vertitur in
[011] iuratam neque in perambulationem, sicut videri poterit inter mulierem
[012] et warantum suum de dote sua ante assignationem dotis. Ut si ambo
[013] eiecti fuerint de tenemento et mulier per se petat restitutionem de tertia
[014] parte, per assisam non recuperabit quia suam tertiam partem designare
[015] non potest, quia numquam fuit specificata nec ei assignata. Eodem modo
[016] si heres eam eiecerit de toto cum ad ætatem pervenerit, versus eum per assisam
[017] non recuperabit prædicta ratione, qualecumque sit feodum, socagium
[018] vel feodum militare. Ad hoc facit in ultimo itinere Martini de Pateshilla
[019] in comitatu Norfolciæ, assisa4 novæ disseisinæ, si Gilbertus filius Gilberti.5
[020] Eodem modo dici poterit inter alios qui tenent in communi ante divisionem,
[021] sicut sunt coheredes et participes vel vicini si de consensu teneant
[022] in communi, propter contentionem habitam ex causa transactionis. Et
[023] unde si quis a latere omnes eiciat vel aliquem ipsorum, et unus per se
[024] restitutionem petat de aliqua certa parte, nihil capiat per assisam quia
[025] aliquam partem certam designare6 non potest. Si autem totam petat
[026] unus7 vel omnes tenendam in communi, bene procedet8 assisa. Et9 idem
[027] erit si particeps a participe eiciatur. Et ita fiat10 de aliis huiusmodi quæ11
[028] tenentur in communi. <Et quid si dicatur in tali manerio? Et sciendum
[029] quod manerium poterit esse per se ex pluribus ædificiis coadunatum sive
[030] villis et hamelettis adiacentibus. Poterit etiam12 esse manerium per se et
[031] cum pluribus villis et hamelettis adiacentibus, quorum nullum dici poterit
[032] manerium per se, sed villæ sive hameletti.13 Poterit14 etiam esse15 per se
[033] manerium capitale, et plura continere sub se maneria non capitalia, et
[034] plures villas et plures hamelettos,16 quasi sub capite uno.> Item cadit
[035] assisa propter incertitudinem loci, sicut comitatus vel villæ ut supra, ut



Notes

2. regni regis, LA, MC.

3. Om., OB, OC, CM, Y.

4. Om., OA, MB.

5. Gerberti, OA, CE.

6. assignare, OB, MA, MB.

7. et unus per se, OB, MA, MB.

8. procedat, LA, MC.

9. Om., OB, MA, MB.

10. fiet, LA, MC.

11. qui, LA, MC, CM, OC (tenent), MG.

12. enim, MC, LA (dicitur e.).

13. hamletta, V; sic, OA, LA, MC, MG, OC.

14. dicitur, LA, MC.

15. Om., LA, MC.

16. hameletas, OC, MG; sic, OA, MC, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College