Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 139  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] primo a querente si aliquid clamet28 in villa non nominata, et eodem
[002] a tenente si aliquid clamet29 in villa nominata, quo casu si dicant30 quod
[003] non, cadit assisa sed non breve, sed statim sine alio brevi fiant rationabiles
[004] divisæ inter villas vel inter maneria, secundum quod distincta
[005] fuerint31 per certas divisas. Eodem vero modo fiat si fuerit contentio de
[006] finibus et terminis comitatuum, ut si tenens dicat quod in uno comitatu
[007] et querens in alio, et inde se posuerint super iuratam, et iuratores distinguere
[008] sciant fines et terminos comitatuum, per32 eorum sacramentum
[009] procedat negotium, ut si dicant quod in comitatu non nominato fuerit
[010] tenementum, quod cadat33 breve, et per aliud breve procedet negotium
[011] modo quo supra dictum est. Si autem in comitatu nominato, quod tunc
[012] procedet assisa et per assisam terminetur negotium. Si autem iuratores
[013] nullo modo distinguere vel determinare34 sciant fines et terminos comitatuum,
[014] non propter hoc cadit breve, sed sine alio brevi per officium iudicis
[015] cadit assisa in perambulationem,35 et perambulatio terminabit negotium.
[016] Dum tamen ut prædictum est partes prius coartentur ad certum, et ita
[017] quod a querente sciatur si aliquid clamet in comitatu non nominato, et
[018] e converso a tenente si aliquid clamet in comitatu nominato, et sic procedet
[019] perambulatio, habita tamen ratione utrum querens fuerit maioris ætatis
[020] vel minoris, quia nullus minoris ætatis consentire poterit in perambulationem,
[021] et unde sine consensu non procedet36 perambulatio ante ætatem.
[022] Item si iuratores dicant et bene sciant quod37 quædam pars tenementi
[023] unde visus factus est sit in villa vel38 comitatu nominatis, et quædam in
[024] villa vel comitatu non nominatis, procedet assisa pro ea parte tenementi
[025] quæ est in villa et39 comitatu nominatis et pro alia non, et uterque in
[026] misericordia.

Item cadit assisa in perambulationem.


[028] f.212] ITEM cadit assisa in perambulationem propter incertitudinem
[029] de consensu partium prædicto modo, ut si fuerit contentio inter partes in
[030] qua baronia vel in cuius feodo tenementum fuerit, et iuratores nesciant
[031] designare, et sic per perambulationem terminabitur contentio. Item
[032] quandoque fit perambulatio inter dominum regem et querentem, si
[033] per ballivos domini regis facta fuerit disseisina nomine ipsius regis.
[034] Et quo casu, si disseisina manifesta fuerit, expectanda1 erit voluntas
[035] domini regis quod procedat assisa vel non procedat. Si autem incertum



Notes

28. clamat, MA, LA, MC, Y.

29. clamat, LA, MC.

30. dicatur, LA, MC.

31. sunt, OB, MA, MB.

32. et per, OB, MA, MB.

33. cadit, LA, MG.

34. terminare, OB, MA, MB.

35. perambulatione, LA, MC.

36. procedet, LA, MC.

37. ad, LA, MC.

38. vel in, CE, MC; et, Y.

39. et in, V, OC.

1. expectata, OB, MA, MB, CE; expendandum, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College