Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 14  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] est ubi quis cui10 nullum ius competit nec scintilla iuris possessionem
[002] vacuam ingreditur quæ nec corpore nec animo possidetur, sicut hereditatem
[003] iacentem antequam adita fuerit ab herede, vel saltem a domino
[004] capitali ratione custodiæ vel ratione eschætæ si forte heredes11 non existant,12
[005] vel si post mortem alicuius, per finem factum vel per modum
[006] donationis ubi successio locum sibi vindicare non possit, vel si post
[007] mortem alicuius qui tenuerit ad vitam debeat tenementum reverti ad
[008] proprietarium, ponat quis se in seisinam antequam tenementum illud13
[009] perveniat14 ad eum ad quem pervenire deberet,15 ex prædictis causis. Et
[010] quæ possessio vacua dici debeat et quæ non, supra videri poterit sufficienter
[011] in titulo de adquirenda possessione. Cum autem quis ita se intruserit
[012] cum nihil iuris habeat, et heredem venientem vel dominum capitalem,
[013] ut prædictum est, vel eum ad quem tenementum reverti deberet per
[014] finem factum, per modum donationis, vel ut eschæta pro defectu vel pro
[015] delicto, vel alio quocumque modo, non admiserit, succurritur ei ad quem
[016] tenementum reverti debet pluribus modis secundum diversitatem
[017] f.160b] casuum, per talia brevia. Si autem reverti debeat ad capitalem
[018] dominum tamquam eschæta sua, eo quod feoffatus sibi et heredibus suis
[019] de corpore suo provenientibus16 obierit sine herede de17 corpore suo,18
[020] et tunc sic.

De terra quæ reverti debet ut eschæta tamquam ad capitalem dominum pluribus rationibus.


[022] REX vicecomiti salutem. Pone per vadium et salvos plegios A. quod
[023] sit coram etcetera ad respondendum B. quare intrusit se in tantam
[024] terram cum pertinentiis in tali villa quam C. tenuit de præfato19 B.,
[025] et unde idem C. fuit20 seisitus die quo obiit, et quæ ad ipsum B. reverti
[026] debuit tamquam ad capitalem dominum illius feodi eo quod prædictus C.
[027] obiit sine herede de se. Et habeas etcetera. Teste etcetera.

Si quis se intruserit in terram aliquam et quæ reverti debet.


[029] ITEM aliud de eodem ut21 si22 quis se intruserit in terram aliquam quasi
[030] heres cum non sit super seisinam domini capitalis, et quæ remanere
[031] deberet23 in manu sua donec rectus heres veniret ad faciendum ei quod
[032] de iure facere deberet. Et tunc sic.

Item quo waranto se intrusit.


[034] AD respondendum quo waranto se intrusit in tantam terram quæ est de
[035] feodo ipsius B., et quam prædictus B. ceperat in manum suam donec
[036] rectus heres veniret ad faciendum ei quod de iure facere deberet, ut



Notes

10. cum, OB, MB, CM.

11. heres, OB, MA, MB, CM.

12. existit (existat), OB, MA, MB, CM.

13. Om., OB, MA, MB, CM.

14. pervenerit, OB, MA, MB, CM.

15. debet, OB, MA, MB, CM.

17. de se scilicet de, V.

16-18. Om., OB, MA, MB, CM.

19. praedicto, OC, MA, MC, MG, LA, Y.

20. Om., OA, OB, MA, CM.

21-22. ubi, LA, MC, MG, Y.

23. debet, CE, CM, MG, OC; debent, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College