Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 13  Next    

Go to Volume:      Page:    




DE ACTIONIBUS CIVILIBUS


De actionibus civilibus quarum quædam sunt reales et quædam personales, et primo de possessione et de divisione possessionum.


[003] DICTUM est supra de actionibus criminalibus et iniuriarum quæ
[004] personales sunt et pertinent ad coronam domini regis. Nunc autem
[005] dicendum1 de actionibus civilibus quarum quædam sunt reales, quædam
[006] personales. Sed primo de realibus actionibus dicatur. Et est rerum possessio
[007] et est proprietas. Et primo dicendum est de possessione quam de
[008] proprietate ratione supra dicta. Et sciendum quod possessionum quædam
[009] nuda pedum positio, quædam intrusio, et dicitur nuda eo quod non
[010] f.160] vallatur aliquo vestimento, et minimum2 habet possessionis et
[011] omnino nihil iuris, et in parte naturam habet cum disseisina et in quibusdam
[012] sunt dissimiles, quia ubicumque est disseisina ibi quodam modo est
[013] intrusio quantum ad disseisitorem. Sed non e converso, quia ubicumque
[014] est intrusio ibi3 non est disseisina propter vacuam possessionem, et in
[015] utroque casu possessio nuda donec ex tempore et seisina pacifica adquiratur
[016] vestimentum. Est et alia possessio quæ parum habet possessionis
[017] et nihil iuris, sicut illa quæ precaria4 est5 et clandestina, sicut et
[018] violenta, et talis ex tempore numquam vestimentum sibi adquirit. Est
[019] et alia quæ aliquid possessionis habet6 et nihil iuris, sicut illa quæ conceditur
[020] ad terminum annorum, ubi nihil exigi poterit nisi ususfructus.
[021] Est etiam quædam quæ multum habet possessionis et nihil iuris, sicut
[022] illa quam quis habet ad vitam tantum, ex causa dotis vel donationis vel
[023] alia quacumque. Est etiam quædam possessio quæ plus habet possessionis
[024] et multum iuris, sicut illa ubi quis habet liberum tenementum et feodum
[025] sibi et heredibus suis.7 Est etiam quædam quæ plurimum habet possessionis
[026] et plurimum iuris, sicut est illa in qua quis habet liberum tenementum,
[027] feodum et proprietatem. Et cum talis plurimum habet possessionis
[028] et plurimum iuris, alius tamen in eodem habere poterit maius ius.

De possessione quæ nuda dicitur.


[030] PRIMO vero dicendum est8 de illa quæ nuda est omnino et sine aliquo
[031] vestimento quæ dicitur intrusio, et sic de aliis consequenter9 dicatur per
[032] ordinem. Videndum igitur quid sit intrusio. Et sciendum quod intrusio



Notes

1. dicendum est, OC, MA, MB, MG.

2. minium, nimium, nimis, MSS. var.

3. Om., OB, MA, MB, CM.

4. praeclara, OA, CE.

5. Om., OB, CE, CM, MB.

6. Om., OA, CE.

7. Om., OB, MA, MB, CM.

8. Om., OA, LA, Y.

9. communiter, OC, LA, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College