Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 138  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] cum teneatur probare duo et defecerit in uno. Sed quoniam ita temperare
[002] debemus negotium quod res magis valeat quam pereat, et procedet16
[003] assisa pro eo quod totum tenementum est in una, sive faciat pro querente
[004] sive contra ipsum, et pro ea parte in qua defecerit sit in misericordia pro
[005] falso clamore, et eodem modo fiat si nec in una nec in alia et sic in neutra.
[006] Si autem solummodo unica mansio ibi fuerit, non erit ibi villa, et ideo
[007] cadit assisa. Item cadit assisa si error fuerit in nomine villæ vel in syllaba
[008] vel in littera, quæ varietatem nominum inducunt,17 ut supra de erroribus
[009] plenius. Item quandoque cadit breve et non assisa, ut si tenens excipiat
[010] contra breve ita quod tenementum non est in18 villa in brevi comprehensa
[011] sed in alia, et querens dicat contrarium, per officium iudicis inquiratur
[012] præstito sacramento utrum tenementum sit in una vel in alia, et sive
[013] dicant iuratores quod hic vel ibi, tamen propter hoc non terminatur
[014] negotium quia exceptio proponitur contra breve et non contra assisam.
[015] f.211b] Et ideo stat assisa, nec19 erit locus ioco partito si partes consentire
[016] vellent, quod unus amittat si ita sit, et si non sit quod lucretur
[017] alius. Quia si iuratores dicant quod tenementum non sit in villa in brevi
[018] nominata, cadit breve et non assisa. Et unde ad consimile breve redire
[019] poterit, sive petat licentiam recedendi de brevi suo et habeat, sive sine
[020] licentia a brevi illo se retrahat. Quia quicumque propter breve male
[021] impetratum sine licentia a brevi se20 propter hoc se non
[022] retrahit ab actione. Si autem dicant iuratores quod tenementum est in
[023] villa in brevi nominata, sive ita sit vel quod sit in alia, procedet assisa
[024] et per assisam terminabitur negotium, nec erit locus convictioni, quia
[025] utraque pars22 de hoc se posuit in iuratam. Nec si propter hoc quod iuratores
[026] dixerint quod tenementum sit in alia villa, si retraxerit querens et
[027] egerit per aliud breve et per alios iuratores forte, et ipsi dicant contrarium
[028] iuratoribus primis, cum nulla sit opposita talis exceptio a tenente,
[029] nihilominus procedet assisa. Nec primi iuratores per hoc convincuntur
[030] de periurio, nec ulterius curandum est de tali exceptione, tum23 quia
[031] non est multum de substantia negotii, tum24 quia semel terminata est
[032] de consensu partium per iuratam, nec si tenens illam25 proponere vellet in
[033] secundo iudicio per aliud breve audiri26 debet, tamquam sibi ipsi contrarius,
[034] cum contraria allegans audiri non debeat.27 Si autem iuratores forte
[035] dubitaverint et nesciverint in qua villa tenementum illud fuerit, inquiratur



Notes

16. procedat, LA, MC, MA, MG.

17. incidunt, OB, MB; incidit, MA; inducit, OC.

18. Om., MSS. var.

19. et non, V, MG.

20. Om., Y, MB; suo, OB; illo se, MA.

22. Om., OB, MA, MB.

23. Om., V; cum, tamen, MSS. var.

24. tamen, V, MB, MC; cum, MSS. var.

25. aliam, OB, MA, MB.

26. videri, OB, MA, MB; audiri non, V, CM.

27. debet, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College