Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 137  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] civitatem vel33 burgum qui deputatus sit ad aliquem usum communem,
[002] hic erit transgressio et non disseisina, et fiat iudicium ut supra.

f.211] Datur exceptio tenenti si erratum fuerit in nomine villæ.


[004] DATUR etiam exceptio tenenti contra querentem ex nomine1 villæ. Dicitur2
[005] enim de libero tenemento suo in tali villa, ut licet non sit error de loco,
[006] tamen errare poterit quis, ut si credat tenementum esse in uno comitatu
[007] vel in una villa, cum sit in alio comitatu et in alia villa. Item quia credit
[008] quis unicam mansionem esse villam cum non sit. Et unde videndum est
[009] quid sit mansio et quid villa. Et sciendum quod de iure gentium agris
[010] sunt termini positi, ædificia sunt collata sive vicinata, et ex qua collatione
[011] fiunt civitates et villæ, et ex pluribus ædificiis collatis et vicinatis et non
[012] ex unico ædificio constructo. Ut si quis in agris unicum faciat3 ædificium,
[013] non erit ibi4 villa. Sed cum ex processu temporis inceperint coadunari5
[014] et vicinari plura ædificia, incipit esse villa. Et sic poterit esse tenementum6
[015] in tali villa et non prius, et tamen villa ad quam prius ager ille pertinebat
[016] non desinit esse villa, sed utraque stat in suo nomine, et sic villa ultimo
[017] vicinata habet suos terminos et sua tenementa definita.7 Sed non sunt
[018] ita in una quin sint in alia primo vicinata, habita consideratione ad prioritatem,
[019] quia id quod prius dignius est, et ita poterit esse tenementum
[020] in una et in alia villa. <Oportet quod tenementum ita sit in una quod
[021] non in alia, ut si fuerit in villa prius vicinata, sic8 in una tantum et non
[022] in alia. Si autem in villa posterius fundata, sic esse poterit in utraque
[023] sive qualibet earum9 per se.> Sed non convertitur, quia id quod est in
[024] villa prius vicinata non erit in villa quæ posterius fundata,10 et sic in
[025] una et non in alia, ratione et privilegio prioritatis. Sed id11 quod est in
[026] villa posterius vicinata et fundata continebitur in villa prius vicinata,12
[027] et sic esse poterit tenementum omnino in utraque villa, vel ita in una
[028] quod nihil in alia, sive sint ibi diversi comitatus et diversa feoda et
[029] diversa dominia. Item poterit esse tenementum in una villa et in alia,
[030] sed distingui debet quantum in una et quantum in alia. Sed si totum13
[031] sit in una ex duabus, sed dubitetur in qua, et querens mentionem faciat
[032] in breve de utraque, dicendo quod in tali villa et in tali, videtur quibusquam
[033] quod non sufficit si probet tenementum esse in una,14 nisi probaverit
[034] tenementum esse in utraque, et si defecerit, quod ex toto cadat15 assisa,



Notes

33. et, OB,MA, MB.

1. nominatione, OC, MG, LA, CM.

2. datur, LA, MC.

3. facit, CE, MB, MG; fiat, OC; fecerit, CM.

4. Om., OB, MA, MB.

5. coadiun(v)ari, OB, MA, MG; coadhunari, LA.

6. Om., OB, MA, MB.

7. diffinita, MSS. gen.

8. sit, V, MC.

9. eorum, LA, CM.

10. fundata est, CE, OB, MB.

11. illud, MA, CM; idem, MB; om., Y, OB.

12. Om., OB, MA, MB.

13. totum tenementum, OB, MA, MB.

14. una villa, CE, Y, MC.

15. cadit, MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College